PL 189, col. 921

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

providebat, inquam, eis saepe necessaria,
et multa frequenter mittebat. Aderat plerumque
pauperie valida angustatis, ac multo aere alieno
oppressis, ex improviso emergens pleno copia cornu
et moerorem in gaudium, egestatem in abundantiam
subito transferebat. Sic, sic magnificus retributor
facere consuevit, ut quae talibus officiis expenduntur,
velut sibi credita plusquam fidelis in commisso,
eadem non tantum duplicata, sed etiam centuplicata
quandoque restituat. Hinc erat quod inter caeteros
principes, qui eum harum et similium virtutum
fama exciti diligebant, quique illi de suis multa
largiebantur, Ludovicus rex Francorum, rexque
Anglorum Henricus, singulari ipsum amore amplectebantur.
Adeuntem se gaudenter suscipiebant,

multo susceptum honore colebant, ac discedentem
nunquam fere vacuum remittebant. Hoc maxime
jam nominatus magnus ille rex Henricus faciebat;
qui sicut universo pene orbi terrarum notum est,
cunctos sui temporis Christianos principes prudentia
transcendit, operibus evicit, largitate superavit.
Hujus Matthaeus gratiam, gratia virtutum suarum
familiariter meruerat. Nam eum saepe adiens, ab eo
obsequiis honoratus, ac donis regiis oneratus, laetus
ad fratres regrediebatur, eorumque de inopia
patientiam, hujusmodi remediis consolabatur. Ita
bonus vir prius Deo, deinde propter Deum omnibus
complacens, omnibus gratus, et sibi omnes talibus
vitae vel virtutum studiis devinxerat, et, secundum
Apostolum, pro modo suo omnibus omnia factus
[(I Cor. IX)] ,
omnibus complacebat. Sicut igitur in
supra scripta divisione praemisi, Deo primum, deinde
subditis, post etiam quibusque aliis proximis
vel remotis talem se Matthaeus exhibuit, tale sui
exemplum et sui temporis, et post futuris monachis
omnibus dereliquit.
CAPUT XI. Qualiter a domno Petro abbate Cluniacum evocatus, ordinem rigidissime retinuit.
Eo tempore contigit nescio qua Dei voluntate vel
permissione ad Cluniacensis congregationis regimen,
quod non dupliciter, sed simpliciter profero,
me indignissimum assumi, et tantarum numero,
tantarum merito ovium Christi curam, inutilem et

improvidum prorsus opilionem assumere. Et quia
famam hujus de quo sermo est, ante hoc officium
hauseram, et ea de causa eum jam ex parte notum
et familiarem habebam, ad ordinis adjutorium, et
ad impositae curae supportandam sarcinam, ipso statim
primo vocationis meae anno Cluniacum evocavi.
Astrinxi eum mihi fortiore nec unquam dissolvendo
amoris vinculo, eique statim ordinis et claustri,
cujus, ut jam dictum est, ferventissimus erat amator,
curam imposui. Succreverant paulo ante in
magno illo et nobili monastici ordinis agro, resecanda
vel potius evellenda, utilibus satis contraria,
et quorumdam quos nominare nolo, culpa vel desidia,
nam ex majori parte jam vita excesserunt,
plurima exstirpanda exorta fuerant. Ad hujus rei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.