PL 189, col. 922
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
adjutorium magnum hunc et vineae Christi non segnem
operarium, ut jam dixi, accersens, insignem
vere eum adjutorem expertus sum. Nam noxia vel
superflua quaeque in cibis, in potibus, in moribus
quam maxime persequens, licet ea de causa multa
nunc reticenda passus fuerit, ea tamen ad congruum
finem, etsi non statim, Deo praecipue, meque cum
quibusdam aliis pro viribus juvante, perduxit. Nec
idcirco tamen curam monasterii jam dicti deposuit,
quoniam a me, quia sic res exigebat, et Cluniaci
ordinem tenere, et domui jam dictae providere coactus,
non obedire non potuit. Erat quippe talis,
qui non unius tantum virtute dexterae, sed et ipsa
sinistra, sicut de quibusdam Scriptura sacra refert,
pro dextera uti nosset [(Judic. XX)] . Et recte: justi
enim hominis est, nunquam sinistram habere, sed
semper ea quae sinistra, hoc est adversae partis sunt,
in dexteram, hoc est rectam convertere. Sic expertam
hominis virtutem, non uni tantum, sed gemino
oneri portando sufficientem, utrumque ejus humerum
supposui, atque ut secundum eam quam in
ipso cognoscebam gratiam, fratribus suis aliquantulum
abinvicem semotis, labore suo proficeret providi.
In hoc statu, aliquanto tempore decurso, postquam
certa et utilis causa exegit, dato ei apud
Cluniacum ordinis successore, ad Sancti Martini
monasterium, ut prius regendum, eum remisi.
CAPUT XII. De schismate Cluniacensi per Pontium, qui abbas fuerat, concitato.
Dehinc non plenis, ut mihi videtur, duobus annis
transactis, insurrexit nota illa contra Christi naviculam,
hoc est Cluniacensem Ecclesiam, horrenda
tempestas, et velut civile bellum in republica nostra
ubique terrarum exarsit. Quod ne priores carpere
videar, quantum ad praesentem materiam pertinet,
succincte describo. Domnus Pontius Cluniacensis
post S. Patrem Hugonem nullo interjecto abbate
successor ejusdem patris ultimo tempore, de monasterio
Sancti Pontii Cluniacum veniens, nova
facta professione, more talium de aliis, vel de alienis
monasteriis venientium, Cluniacensis monachus
factus est. Hic valde juvenis, a fratribus Cluniacensibus
spe bonae indolis ejus inductis, in abbatem
electus, magno illi et famoso viro, jam dicto Patri
Hugoni successit. Qui primis assumptionis suae
annis, satis modeste ac sobrie conversatus, procedente
tempore mores mutavit, et multis ac diversis
casibus vel causis, fratrum pene universorum animos
exasperando, eos paulatim contra se concitavit.
Dissentientes illi ab eo, et quod multa mobilitate
vel levitate animi, nullis bonorum consiliis acquiescendo,
ut dicebant, res monasterii pessundaret,
inter se nunc pauci, nunc plurimi, tandem pene
universi murmurabant. Mansit tamen res aliquandiu
tecta inter eos, nec ad aures saecularium per
decennium fere pervenit. Prorupit tandem eousque
lis occultata diu, ut non solum ad circumpositos,
sed insuper ad remotissimos quousque hujus dissensionis