PL 189, col. 924

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Dehinc quibusdam fugitivorum sibi adjunctis,
armisque vulgarium quos sibi asciverat constipatus,
Cluniacensibus portis improvisus advenit,
quibus effractis et venerabili sene Bernardo priore,
fratribusque aliis ubiubi dispersis, cum
promiscua illa armatorum multitudine, ipsis quoque
mulieribus irruentibus claustrum ingressus est. Ingressus
occupat statim omnia, et eos quos reperit
minis, terroribus, ac tormentis in suae fidelitatis cogit
sacramenta jurare. Nolentes aut expellit, aut
duro carceri mancipat. Convertit statim manum ad
sacra, et aureas cruces, aureas tabulas, aurea candelabra,
aurea thuribula et quaeque alia multa et
multi ponderis vasa invasit. Rapit et ipsos calices
maxime sacros, nec thecis vel scriniis aureis sive

argenteis, multorum martyrum ac sanctorum ossa
continentibus parcit. Conflat ex his et similibus auri
pondus immensum, et eo circumpositos milites vel
quoslibet auri cupidos ad bellum raptores invitat.
His protectus circumpositas monasterii villas et
castra invadit, ac sibi barbarico more religiosa loca
subdere moliens, ignibus, et ferro quae potest cuncta
consumit. Abstinet a nulla bellorum specie, rapinis
rerum, caedibus hominum, per conductos sacro
auro milites ubique desaevit. Consumitur ab ipso
initio Quadragesimae usque ad Kalendas Octobris,
tota in hujusmodi praeliis aestas, nec saltem paucis
diebus a tanta malorum calamitate respirat. Manebat
jam dictus Bernardus prior, et nobiles religiosi
ac magni viri extra Cluniacum, ubi poterant, et in

locis tutioribus, a tantorum incursu hostium, sese
pro viribus defensabant. Sic in sancta illa et famosissima
Cluniacensi domo, occulto, sed justo Dei
judicio, Satan ad tempus laxatus furebat. Sed juxta
librum beati Job, qui fecit eum applicuit gladium
ejus [(Job XL)] , et congruum tantis malis finem,
brevi imposuit.
CAPUT XIII. De fine scandali Cluniacensi, et sapientia domini Matthaei.
Decesserat jam e vita suprascriptus venerandus
papa Calixtus, nec se inferiorem papam Honorium
acceperat successorem. Hic tantae Ecclesiae tantos
tumultus audiens, misso de latere suo legato, domino

scilicet Petro cardinali, Pontium et Pontianos,
qui tunc sic vocabantur, omnes, adjuncto sibi
Lugdunensi primate Hubaldo, terribili anathemate
condemnavit. Data tamen postmodum die,
utramque partem ad subeundum in praesentia sua
tanti dissidii judicium litteris apostolicis evocavit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.