PL 189, col. 925

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

Obtemperat statim pars cuncta nostrorum, et inter
innumeros monasteriorum priores causa cujus haec
interjecta sunt jam dictus venerandus Matthaeus advenit.
Adest et Pontius, licet invitus, cum suis, et
denominata die, ut judicium subeat, advocatur.
Praecipitur tamen, ut quia excommunicatus nec
agere, nec judicium canonice subire potest, prius
satisfaciat, et satisfaciendo, se vinculo quo jure
vinctus fuerat, solvat. Mittuntur a papa nuntii, et
ex parte mittentis, ut de tantis malis satisfaciat,
jubent. Respuit ille, nec se ab aliquo viventium
anathematis vinculo vinciri posse affirmat. Solum
esse Petrum in coelis, praeter quem nulli hoc licere
fatetur. Commoto multo magis tali ejus responso
domino papa, totaque simul inde urbe turbata, non

solum excommunicatum, sed et schismaticum cuncti
proclamant. Et quia, ut dictum est, nisi solutus
ad judicium admitti non poterat, a suis qui cum eo
venerant, utrum quod ille nolebat, ipsi saltem satisfacere
vellent, responsum missis dominus papa
nuntiis quaerit. Qui statim pro ejus imperio paratos
se esse respondent. Intrant ergo palatium nudis pedibus
cuncti, et reos se in conspectu universorum
fatentes, protinus absolvuntur. Absoluti, causam
ingrediuntur, nihil quod vel sibi, vel illi pro quo
agebant, suffragari posset, intactum relinquunt.
Assumit sibi ex parte alia vocem universorum venerandus
Matthaeus, et sapienter de tota causa perorat.
Surgit statim auditis partibus papa, et tota

Romana curia sibi adjuncta, ad rem examinandam
in partem secedit. Moratur diu, redit cum cunctis
post aliquas horas ad sedem, ut inventam ex consilio
sententiam ferat, Portuensi episcopo jubet. Fert
ille jussus sententiam, et ut ipsa ejus verba referam: Pontium,
inquit, invasorem, sacrilegum, schismaticum,
excommunicatum, ab omni ecclesiastico
honore vel officio, sancta Romana et apostolica Ecclesia
in perpetuum deponit, et Cluniacum, monachos
vel cuncta ad idem monasterium pertinentia, abbati
qui inpraesentiarum est, cui injuste subtracta fuerant,
restituit. Data sententia, uniuntur qui divisi
fuerant, et velut in momento, redintegrato Cluniacensi
corpore tantus tamque diutinus malorum
turbo sedatur. Irruit post paucos dies, tam in victos
quam in victores, Romanus ille pestifer morbus, et

pene omnes tam monachos quam famulos in brevi
prosternit. Invadit vix elapso mense et dominum
Pontium, paucisque diebus interjectis exstinguit.
De cujus fine epistolam mihi a supradicto beatae
memoriae papa Honorio directam, si forte ejus notitia
utilis judicatur, adjungo: Honorius episcopus,
servus servorum Dei, dilecto filio Petro Cluniacensi
abbati, salutem et apostolicam benedictionem. Praeterito

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.