PL 189, col. 933
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
pratum illud, per quod traductus sum, amoenitate
singulari, nec aliquid ei jucunditatis deesse videbatur.
Ibi arbores omnigenis fructibus gravidae, ibi rura
graminibus viridissimis ac floribus super omnem decorem
pulcherrimis depicta, ibi quidquid visu delectabile,
quidquid olfactui odoriferum, quidquid sensibus
universis jucundum. De quo si quis vel florem
unum obtinere mereretur, omnibus vitae suae diebus
sanior, omnibus alacrior, omnibus felicior existeret.
Recedente ergo ab ipso jam dicto episcopo, venit
eadem visitandi causa et Joannes Cluniacensis
monachus tunc domini papae capellanus, post vero
Perusinus episcopus, et cum eo similiter colloqui
coepit. Cui cum diceret videri sibi quod in proximo
moriturus esset, respondit ille: Non hac certe, non
hac nocte moriar. Datum enim mihi est a Domino
ut ea die qua ipse de Virgine natus ad homines venit,
eadem ego ab hominibus recedens, ad ipsum ejus praevia
misericordia pergam. Vere misericors Dominus,
vere servorum benignissimus consolator, vere, juxta
canticum Moysi, servorum suorum miseretur [(Deut. XXXII)] .
Non obliviscitur consolari eorum
diuturnos labores, nec eorum obsequia sibi devote
impensa contemnit. Vere secundum quod ipse ait,
quemadmodum mater consolatur filios suos, sic et
ipse non solum in futura vita, sed etiam quandoque
in ista consolatur, delinit, laetificat servos suos, ut
hic gaudia sequentia praegustantes, ineffabili dulcedine
trahantur, et adhuc in corpore positi, toto
illuc animi desiderio rapiantur. Noluit enim magnam
illam multitudinem dulcedinis suae quam abscondere
solet timentibus se [(Psal. XXX)] , a Matthaeo
nondum a corpore mortis liberato ex toto abscondere,
nec ea quae daturus erat, omnino post mortem
differre. Praemisit inde signa aliqua etiam ante
mortem, ut ipse ad ea speranda vel amanda, multo
magis animaretur, et quale illius apud ipsum meritum
esset, ignorantibus proderetur. Mansit ergo
beatus vir, tam praeclaris revelationibus recreatus,
alacrior usque ad extrema, et in Domino confortatus,
suam illam horam ultimam exspectabat.
CAPUT XXII. Quomodo [Quam] sancte et gloriose, natalis Domini die, prima lucescente aurora, de hoc mundo transierit.
Jam vero ipsa natalis Domini vigilia, transcursis
more suo devote tam nocturnis quam diurnis officiis,
jamque vespertina hora instante, Dominicum corpus
sibi rogat afferri. Quo allato, Audite, inquit
fratribus, confessionem meam, et fidei meae hic et in
aeternum testes adestote. Confiteor, ait, hoc sacrum
Salvatoris mei corpus, illud vere et essentialiter esse,
quod de sancta Virgine ab ipso sumptum est, quod
pro mundi salute in cruce pependit, quod in sepulcro
positum est, quod tertia die a mortuis resurrexit,
quod in coelos ascendit, quod venturum est judicare
vivos et mortuos et saeculum per ignem. Per ipsum
credo incorporari ei, et fieri unum cum ipso, et habere
vitam aeternam. Hoc dicens, refectus coram