PL 189, col. 932
De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne
illam. Vere beatus vir, totusque ut supra dixi, spiritu
et mente divinis intentus, qui nec raptus ad invisibilia,
et corporeis sensibus pene emortuis sacrarum
rerum oblivisci poterat. Perlecta igitur et
illa quarta secundum Joannem Passionis Domini
lectione: Retribuat, inquit, tibi omnipotens Deus,
fili, cuncta quidem a te mihi semper impensa beneficia,
sed specialiter hoc in aeterna retributione servitium.
Noveris autem pro certo me mortuum fuisse,
atque ad invisibilia et coelestia raptum. Esto ergo securus,
me amodo hac nocte minime moriturum. Vade
igitur interim, et quiesce. Redibis autem mane facto
ad me, et tunc miranda quae vidi narrabo. Indicto
tempore, rediit ad eum jam dictus frater cum sociis.
Cumque, psalmis primae diei horae decantatis,
tempus jam loquendi adesset, ait ad socios (verba
autem ejus ab eo Latine prolata, nihil addens, mutans,
vel minuens dicturus sum): Ite, inquit, ad dominum
cancellarium, et dicite ei, ut dicat domino
papae quatenus huc veniat, et ejiciat me de sepulcro
isto, in quo jaceo. Et certe ipse libenter hoc faceret,
si sciret lectulum qui mihi praeparatus est. Non fuit
enim lectulus tantae pulchritudinis, tam mirae suavitatis,
sicut ille qui mihi praeparatus est. Ego autem
mortuus in ista nocte fui, et fui ante Dominum meum
Jesum Christum, vidique beatam Mariam matrem
ejus, et ipsum, qui concessit mihi locum ad pedes
suos, ibique sedebo. Cumque fratres, quibus ista
narrabat, eum rogarent, ut rerum quas viderat,
statum, modum, vel beatitudinem indicaret. Et quis,
ait, o fratres, hoc posset? quis certe posset bonum
illud, felicitatem illam, illa ineffabilia, et mortalibus
incognita bona narrare? Non est, non est plane aliquis
mortalium, qui hoc posset. Servatur, inquam, inter innumera, quae ibi conspexi, disciplinae reverentia
singularis, cunctaque ibi ad unguem ordinata
subsistunt.
Et cum post ista paululum conticuisset: Poenitet,
inquit, me, non quaesisse a Domino quid de
illa sua Cluniacensi domo facere decreverit, vel quid
de statu illius penes ipsum sit. Respondente vero
fratre supradicto ad haec non esse curandum, si hoc
tunc a mente ejus exciderit, quia ipse Deo astans,
pro eadem domo eum precaturus esset, ille adjecit: Et vere,
inquit, ac libenter hoc facturus sum, ipsumque
pro illa, totis animi affectibus deprecabor.
Ecce vere mens hominis, semper quidem, sed nunc
maxime dedita Deo, a qua post summum illum et
praecipuum divinitatis affectum amor fratrum suorum
et cura nec in ultimis excidere poterat. Eadem
die ad vesperum vel vesperam, adiit eum visitationis
gratia, magnae et probatae religionis vir, Guilelmus
Praenestinus episcopus, et more bonorum
infirmitati ejus compatiens, eum consolabatur. Cui
venerabilis Matthaeus inter caetera retulit: Venit,
inquit, hac nocte ad me vir reverendi vultus, multa,
ac venusta tam capitis quam vestium albedine decorus.
Videbatur autem mihi esse de incolis eremi.
Qui me de hac domo educens, pratum insigne traduxit,
indeque ante Dominum adduxit. Vernabat autem