PL 189, col. 931

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

sibi apparuisse, seque valde terruisse, narravit. Ita,
inquit, mihi conspicui fuerunt, ut mirum mihi sit,
si vos latere potuerunt. Qui signo quidem crucis a me
facto, pavefacti, statim disparuerunt, pessimas tamen
intolerandi fetoris reliquias recedentes reliquerunt.
Festinanter ergo cancellarium domini papae accersite,
et ut ad me venire festinet, rogate. Factum est: et
cancellario religioso et sapienti viro post paululum
venienti, rursum quod viderat narrat. Qui sapienter
eum ne timeret hortatus, et communem omnium
etiam valde bonorum de saeculo migrantium, hunc
esse transitum dicens, simulque rei congruentia
adjungens, bonum virum benigne in Domino confortavit,
et ad exspectandum bona spe exitum
suum, religiosis sermonibus animavit. Urgebatur

ille magis morbi gravedine ad extrema, nec, ut jam
dictum est, suspenso prorsus in coelum corde, a
divinis officiis vel operibus avocari poterat. Non
noverat, juxta Psalmum, os ejus jam loqui opera
hominum [(Psal. XVI)] , nec aures ejus humana audire
patiebantur. Si quis ei sermonem de rebus
transitoriis asserebat, cum nullum prorsus responsum
redderet, non audisse putabatur. Si vero quis
de spiritualibus sermonem coram eo proferret, statim
illuc convertebat auditum, et velut nihil patiens,
paratissime respondebat. Quotiescunque ad eum
episcopi, quoties monachi, quoties religiosi clerici,
quoties ipsi socii accedebant, toties et unicuique
suum Confiteor Deo, quod in monachatu pro more
didicerat, proferebat. Confitebatur sic omnibus, absolvi

postulabat ab omnibus, commendabat se omnibus,
sicque licet sancta anima, juxta quod scriptum
est, ut sanctus sanctificetur adhuc [(Apoc. XXI)] ,
confessione, oratione, fratrum absolutione magis
sanctificari contendebat. Protraxit ista usque ad ultimum
vitae spiritum, nec optimus diuque protractus
devoti animi usus, eo vel parum spirante, deficere
potuit.
CAPUT XXI. De revelationibus ante mortem illi ostensis, et de gloria quam sibi praeparatam vidit.
Ostendit benignus Salvator antequam ille ex toto
deficeret, haec ejus opera, haec ejus studia sibi placuisse,
et quo pro his post mortem demigraturus

esset, ex parte monstravit. Jacebat ille in lecto,
nocte jam secundam feriam praecedente, et nocturnas
laudes parum ante tempus, quia sic ipse jusserat,
socii decantabant. Et ecce circumsonante undique
psalmodia, subito ille rapitur, et a sensibus
humanis alienatus, ipsa vultus immutatione cognoscitur.
Instant fratres acrius divinis officiis, et velut
tunc defungi deberet, exspectant. Arripit frater
Pontius multa ei diu propter honestos mores familiaritate
conjunctus; arripit, inquam, Evangelium,
et ei assidens Passionem Domini secundum Matthaeum,
secundum Marcum, secundum Lucam devote
recitat. Cumque his perlectis, finem legendi
fecisset: Et ubi est, inquit ille beatus vir, Passio
Domini secundum Joannem? Si placet, fili, lege et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.