PL 189, col. 930

De miraculis (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

sed etiam quantum in fratres et filios haberet affectum,
ostendit.
CAPUT XVIII. De visione quam vidit de ipso prior Sancti Zenonis.
Non multos vero ante dies, prior monasterii
Sancti Zenonis, quod Pisis constitutum est, viderat
in somnis eum, de quo agitur, habitu monachali
indutum, eique puerum venustae formae, qui
etiam regis filius dicebatur, adstare. Praeferebat
autem idem puer manibus librum, aureis litteris
scriptum. Quem cum aperuisset, venerabili illum
Matthaeo offerens, ut legeret, suadebat. Cumque
ille responderet quid sibi lucri de lectione illa
proventurum esset, adjecit puer: Percipies, inquit, hujus libri lectione, omnium linguarum notitiam.

Qui postquam legit, interrogatus a puero, Hebraica
lingua, Hebraice respondit. Sciscitatus et Graeca
respondit eadem. Et puer: Sicut, inquit, in his
duabus te peritum probasti, sic universarum diversitatem
linguarum te noveris assecutum. Dixit hoc,
et statim ei regale palatium, mirabili pulcherrimaque
structura insigne, monstravit, et ut ingrederetur
praecepit. Cumque ille se quia imparatus esset,
ingredi non posse respondisset, adjecit puer: Vade,
inquit, et ut ingredi possis, cito te parare festina.
Cessit ille in partem, et universis tam sacerdotalibus
quam pontificalibus indumentis se cito componens
et ornans, ad puerum statim reversus est.
Cum quo et alios innumerabiles angelici decoris
pueros inveniens, ad designatum palatium accessit,

et omnibus laeta ac sublimi voce cantantibus: Alleluia,
Benedicamus Patrem et Filium cum sancto
Spiritu, in illud ingressus est.
CAPUT XIX. De visione alterius fratris.
Advenerat penultima Adventus Domini hebdomada,
et frater alius de alio Sancti Michaelis monasterio,
quod itidem Pisis est, conspexit similiter
in somnis venerabilis vitae Joannem prius Camaldulensem
priorem, deinde episcopum Ostiensem,
velut ad se venire. A quo cum quaesisset dicens: Quo vadis, domine?
ille respondit: Pisas venio,
ut fratrem meum Albanum episcopum assumam, et
numero nostrorum adjungam. Scias autem, quod

octavo Kalendarum Januarii, ad nos venturus et nobiscum
perpetuo mansurus est. Has visiones, imo ad
meritum hominis declarandum revelationes, earum
inspectores sicut ante ejus obitum viderunt, sic et
ante quibusdam, et insuper illi qui haec mihi retulit,
bono et fide digno viro retulerunt.
CAPUT XX. Quomodo daemones signo crucis a se fugaverit, et de infatigabili ejus ad Deum intentione.
Successerat jam nox Dominicae proxime praece
dentis nativitatem Domini, et benedictus vir morbo
diutino fatigatus, quiescentibus sociis in lecto decumbebat.
Et ecce subito velut in perturbatam vocem
prorumpens, circumjacentes vocavit. Quibus
astantibus, horribilem malignorum spirituum turbam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.