PL 190, col. 411

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

spiritualem laetitiam, non carnalem exigit cultus Dei.
Econtrario de equis Aegypti, per quos potentes
saeculi designantur, dicitur per prophetam: « Equi
eorum caro, non spiritus. » Sunt enim plerumque
mundi potentes ad spiritualia segnes et tardi, sed
ad carnalia veloces et prompti, et impletur in eis
illud propheticum: « Attendi et auscultavi, nemo
quod bonum est loquitur, nullus qui super peccata
sua agat poenitentiam, dicens: Quid feci? Omnes
conversi ad cursum suum quasi equus impetu vadens
ad praelium. » Recte vero subjungitur: « Omne
custodientem Sabbatum, non polluat illud et tenentem
foedus meum. Qui enim festivitatem divino cultui
deputatam aliqua transgressione violat, foedus cum
Domino initum non observat. » Antiquitus autem

foedus effusione sanguinis firmabatur. Nos igitur in
festis eorum, qui sanguinem suum pro Christo
fuderunt, foedus quod cum Domino nostro contraximus,
toto mentis desiderio confirmemus. Legitur
quod quando populus Israel foedus cum Domino
Josue mediante percussit, ipse pergrandem lapidem
in sanctuario statuit, quem hujus negotii testem
fecit. In sacra Scriptura per lapides plerumque
sancti martyres designantur, sicut sequentia declarabunt.
Lapis ergo pergrandis in sanctuario Domini
erigitur, cum alicujus martyris magni reliquiae in
Ecclesia sublimiter exaltantur.
9.
Cum igitur hodie recolamus, qualiter lapis
grandis in sanctuario sit erectus, id est Thomas
martyr gloriosus de tumulo elevatus, ad hunc lapidem

cordis dirigamus intellectum, et defigere studeamus
in eo nostrae mentis affectum, ut devotionis
nostrae testis esse possit et velit. De his autem,
qui sinceris mentibus Deum colunt, dicitur consequenter:
« Adducam eos in montem sanctum meum
et laetificabo eos in domo orationis meae, holocausta
eorum et victimae eorum placebunt mihi, sicut
altare meum. » Quibus verbis primo notatur exemplum,
secundo gaudium, tertio suffragium. Quae tria
superius sunt expressa. Sanctorum enim exemplum
nos in montem Domini, aeternae scilicet beatitudinis
sublimitatem adducit. Exemplum namque, sicut
diximus, ad superna tendentibus viam rectam exhibet
vice ducis. Unde dicitur per Psalmistam:

« Emitte lucem tuam et veritatem tuam, ipsa me
deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum
et in tabernacula tua. » Quid rectius lucis nomine,
qua Dei gratia figuratur, sine qua nihil lucidum,
nihil serenum, sed omnia tenebrosa?
10.
Veritas autem est conversatio sancta justorum.
Impiorum namque vita vanitas est et mendacium,
veritas autem vita bonorum. Unde dicitur per
prophetam: « Pacem et veritatem diligite. » Justus
quippe pacem cum proximo, veritatem diligit in seipso.
Deducunt namque lux et veritas virum justum,
eum in montem et in tabernacula adducentes:
quia praevia Dei gratia per sanctorum exempla regnabimus
in patria, proficiemus in via. Mons siquidem,
in quo civitas aedificatur, ad patriam; tabernacula,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.