PL 190, col. 412

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

quae sunt viatorum, referuntur ad viam.
Spirituale vero gaudium, quod festivitatibus annuis
est annexum, exprimitur evidenter, cum subjungitur:
« Laetificabo eos in domo orationis meae. » In
holocaustis et victimis, de quibus additur consequenter,
sanctorum suffragia denotantur. Victimas
enim et holocausta pro vobis offerimus, cum eorum
merita, qui per fidem regna vicerunt, et seipsos in
odorem suavitatis ei obtulerunt, pro nobis Domino
praesentamus, ut eorum precibus ejus offensam placare
possimus.
11.
Nunc verbum propheticum ab initio propositum
perscrutemur. « Bibentes inebriabuntur quasi
vino, » etc. Frequenter in sancta Scriptura per comestionem
et potum spiritualis laetitia designatur.

Hinc Ecclesiastes ait: « Omnis homo qui comedit et
bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei
est. » Bona de laboribus suis videt, qui in sanctis
operibus se exercet, et laboris sui fructum constituit
praemium sempiternum. De quo scriptum est:
« Bonorum operum gloriosus est fructus. » Est autem
spirituale gaudium vitae laudabilis condimentum.
Convenienter enim exsultant, qui laboribus fructuosis
et honestis insudant. Hinc apostolus Petrus ait:
« Communicantes Christi passionibus gaudete. »
Non enim eum exsultare decet, qui passionis imitationem
abhorret: « Quia non erit consors Redemptoris
in gloria, qui non fuerit consors ejus in poena. »
Quia testante Apostolo, qui non compatitur
non conregnabit. » Est autem passionis consortium,

quia gustantibus amarescit, spirituali laetitia dulcorandum.
Unde Domino dicitur per prophetam:
« Occurristi laetanti et facienti justitiam. » Dominus
enim quasi promptus auxiliator occurrit ei, qui cum
gaudio carnem suam cum vitiis et concupiscentiis
crucifigit.
12.
Cum ergo comedit homo et bibit, et de labore
suo bona percipit, hoc donum Dei est juxta testimonium
Salomonis. Dominus enim solus est, qui mentem
afflictam exhilarat, et patientis animum inter
tormenta laetificat. Qualiter autem comedat et bibat,
qui bonis operibus vigilanter insistit, sententia
quae praecedit, evidenter aperit et ostendit. Praemittitur
enim istud: « Cognovi, quod non esset melius,

nisi laetari, et bene facere in vita sua, comedere,
et bibere, et collaetari. » Idem enim est de laboribus
bona videre, quod bene facere in hac vita.
Spirituale quoque gaudium notans in Canticis Sponsus
ait: « Comedite, et bibite, et inebriamini, charissimi. »
Sicut per cibum et potum spiritualis laetitia,
sic per inebriationem abundantia talis laetitiae denotatur.
Dicat ergo patenter, gaudeant et exsultent
quicunque Domino per amicitiam sunt conjuncti.
Plenius tamen gaudeant, qui per altiorem charitatis
amicitiam ei familiarius appropinquant. Quid tamen
admonitionem istam praecedat, sollicite perpendamus.
Postquam enim dixerat, messui myrrham
meam cum aromatibus meis, comedi favum
cum melle meo, bibi vinum cum lacte meo, consequenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.