PL 190, col. 414

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

ebrius est, qui amaritudines mundi tolerat, et tamen
quid patitur, ignorat. Fuerunt ergo tanquam
ebrii bellatores Ecclesiae primitivae, qui cum interna
laetitia corporum tormenta vicerunt, et juxta verbum
Apostoli: « Rapinas bonorum suorum cum gaudio
susceperunt. » Spiritualis autem jucunditas, similiter
ut ebrietas tristitiae sensum tollit; et mentibus
persecutione pulsatis, hilaritatem sanctam infundit.
16.
Qualis autem exsultatio sanctorum festivitates
debeat comitari, declaravit Psalmista cum ait: « Exsultationes
Dei in gutture eorum et gladii ancipites
in manibus eorum. » Humani generis inimicus illis
confidenter tendit insidias, quos saeculi gaudiis invenit
irretitos. Profundius enim infirma sua discutit
dolens animus, quam exsultans. Nisi namque tentator

callidus tempus laetitiae tentationi congruere
cognovisset, nequaquam filiis et filiabus Job in
domo primogeniti fratris sui vescentibus, ipse concussis
angulis domus totam beati viri progeniem
exstinxisset. Quoniam igitur plerumque, sicut diximus,
mentem in tentationis laqueos exsultationis
aditus introducit, valde necessarium est, ut dum exsultatio
guttur occupat, manus gladium apprehendat.
Illum, inquam, gladium, quem Apostolus nominat,
Dei Verbum. Opus autem est, ut gladius in manu
portetur, quia parum est Dei verbum in corde versari,
nisi quis illud studeat operibus implere. Manus
igitur gladium apprehendat, ut quod corde sentitur,
bonorum operum testimonio confirmetur. Unde
beatus Job ait: « Arcus meus in manu mea instaurabitur. »

Arcus instauratur in manu, cum instrumentum
pugnae coelestis, de quo jacula mittuntur in
hostes, bonae conversationis adjutorio roboratur.
17.
Praesens igitur festivitas, sic laetitiae recipiat
blandimentum, ut severitatem gladii non excludat.
Qualis etiam laetitia debet esse festivitatibus sanctorum
annexa, manifeste demonstrat quod dicitur
per Psalmistam: « Servite Domino in timore, et
exsultate ei cum tremore. » Cum timore serviendum
est Domino, quia sic exsultatio timore debet acui,
sicut timor exsultatione condiri. Decet enim, ut si
servitii spiritualis occasio saecularem laetitiam introducat,
timoris magisterium eam premat, ut in refectione
sacra dulcedinis simul et acriminis serviat

condimentum. Quod etiam alibi monstravit aperte
Psalmista, cum ait: « Deduc me, Domine, in via
tua, ingrediar in veritate tua, laetetur cor meum,
ut timeat nomen tuum. » Per viam Domini ambulat,
qui sapienter ei ministrat. Ministrans autem Domini
veritatem ingreditur, cum ejus ministerium ad coelestia
retorquetur. Ministerii vero modus aperitur,
cum dicitur: « Laetetur cor meum, ut timeat nomen
tuum. »
18.
Eleganter expressit, qualiter in obsequio Domini
sit gaudendum, qui laetari petiit, ut timerent.
Talis enim debet esse laetitia, ut timorem Domini
nullatenus minuat, et talis esse timoris custodia,
quae spiritualem laetitiam non excludat. Unde postquam
Psalmista praemiserat: « Servite Domino in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.