PL 190, col. 415

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

timore, » recte subjungit: « Et exsultate ei cum
tremore. » Cum enim Ecclesiae filios oporteat salutem
suam cum timore et tremore, sicut dicit Apostolus,
operari; necesse est, ut cum exsultatio foris
adest, ejus ingressum timor interius moderetur, ne
tota veniens ad cor intret, et ad immoderatum ejus
ingressum infirmatio suffocetur. Hoc autem periculum
timor et tremor excludant, videlicet ut mens
mala quae possunt accidere, sollicite pertimescat, et
corpus mentis obsequio se reverenter addicat.
19.
Sequitur: « Replebuntur ut phialae, et quasi
cornua altaris. » Per phialas et altaris cornua, nobis
est insinuata justitiae duplex forma, variis considerationibus
observanda. Sancta namque conversatio,
ut ita dixerim, nunc ab angusto tendit in latum,

phialae figuram exprimens, quae fundum habet angustum,
sed patulum os et amplum: et dum in altum
ascendit, paulatim in latitudinem se diffundit.
Ita justitia, dum proficit, paulatim incrementum
suscipit et in bonis operibus dilatatur. Interdum
autem sanctitas progreditur in acutum, sicut altaris
cornua sumunt initium a latitudine, sed deinceps
se coarctant, itaque in acumine terminantur.
20.
Assimilatur his cornibus justitia consummata,
quae cum perfectionem fuerit assecuta, per humilitatis
modestiam se constringit, cum in meritorum
excellentia prius fuerit dilatata. Attendit enim
Verbum Sapientis viri dicentis: « Quanto magna
est potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. »
Hac consideratione vir justus, quanto magis in perfectionem

se erigit, tanto per humilitatem amplius
se substernit, ne superba de se sentiat, et per praesumptionem
praecipitatus corruat, aut per inanem
gloriam evanescat.
21.
Qualiter justitia proficiens dilatetur, Salomon
docet dicens: « Justorum semita quasi lux splendens
procedit, et crescit usque ad perfectum diem. »
Justitia namque cum incipit, primo tenui luce clarescit.
Sed cum perfectionem attigerit, claritatis
suae radios circumquaque diffundit. Hinc per Psalmistam
dicitur: « Viam mandatorum tuorum cucurri,
cum dilatasti cor meum. » Et iterum: Et ambulabam
in latitudine, quia mandata tua exquisivi. »
Hinc etiam in Proverbiis ad Filium Pater ait: « Viam

justitiae monstrabo tibi, ducam te per semitas aequitatis,
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur
gressus tui, et currens non habebis offendiculum. »
Justitia namque festinans ad praemium, nec angustia
coarctatur, nec offendiculo praepeditur, quia Dominus
ei contraria dissipat, et ejus impedimenta complanat.
Hinc etiam cum profectus David Scriptura
sacra describeret, ait: « David proficiens, et semper
se ipso robustior erat, domus autem Saul decrescens
quotidie. » Justus enim per incrementa meritorum
ascendet, injustus autem per malorum operum decrementa
decrescet.
22.
Qui autem profectui virtutum insistit, quasi
semetipsum proficiendo transcendit. Carnis enim
corruptelam deserit, et spirituale fastigium potenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.