PL 190, col. 416

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

accingit. Nonne super semetipsum excreverat is, qui
ait: « Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me
Christus? » Nonne super se ascendere videbatur,
cum dicebat: « Quae retro sunt obliviscens, ad ea
quae sunt priora me ipsum extendo? Quod de virtutis
incremento praediximus, videlicet, quod justitia
proficiens dilatatur, fuit evidenter in templi fabrica
figuratum. Superius namque tabulatum in templo
majorem latitudinem obtinebat, inferius vero minorem.
Nam infimum tabulatum quinque cubitos latitudinis
habuit, medium vero sex, superius autem
septem.
23.
Tabulata, quibus templi parietes decorantur,
sunt fideles Ecclesiae, qui eam vestiunt et ornant,
sicut dicitur ei per prophetam: « Vivo ego, dicit

Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris,
et circumdabit tibi eos quasi sponsa. » Bene
autem tabulata viros Catholicos indicant, quorum
corda charitas dilatavit, disciplina coelestis excidit,
simplicitas complanavit. Huic sensui bene congruit,
quod tabulata fuerunt in superioribus latiora, quia
fidelium mentes ad temporalia se constringunt, et
ad coelestia se expandunt. Similiter autem templum,
quod Ezechieli fuit ostensum, superius fuisse latius
perhibetur. Qui autem templi nomine figurentur,
docet ille qui ait: « Nescitis quia templum Dei
estis? » Et si suave videtur hoc verbum, pungiturum
est valde quod sequitur: « Si quis templum Dei
violaverit, disperdet illum Deus. »
24.
De templo etiam superius memorato legitur

audisse propheta: « Tu autem, fili hominis, ostende
domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus
suis Confunduntur namque salubriter peccatores
cum eis proponitur in exemplum vita justorum.
In hoc enim speculo maculas suas agnoscunt,
et eas lacrymando diluunt, et poenitentiae lamentis
abstergunt. Eleganter autem hoc templum superius
fuisse latius memoratur, quia, sicut diximus, corda
justorum coarctantur in infimis, et dilatantur in
summis. Sunt enim corda bonorum thuribulo valde
similia, quod cum sit clausum inferius, superius est
apertum. Secundum hanc similitudinem piae mentes
ad terrena se claudunt, et aperiunt ad superna. Hoc
quia in Apocalypsi legitur, Angelum tenuisse thuribulum,

quod sanctorum orationibus erat plenum.
Illorum namque cordium angeli sunt custodes, de
quibus orationum fumus ascendit, quarum odore
Dominus demulcetur, et suavitate placatur.
25.
Nunc Scripturae testimoniis ostendamus, quomodo
perfecta justitia, cum consummata fuerit, se
constringit, et quae dilatatur in imo, quomodo coarctatur
in summo. Quod arca Noe figuravit expresse:
scilicet eam superius unus cubitus consummavit.
Quid per arcam Noe melius, quam Ecclesia
figuratur, quae sinu mentis expanso Spiritus
sancti flatum accipit, cujus impulsu saeculi fluctus
secat, et ad vitae portum tota cordis intentione festinat?
Haec dilatatur in imo, et coarctatur in summo,
quia quae latitudinem et longitudinem inferius habuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.