PL 190, col. 418
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
ornamentis instructi, tanquam armatura coelesti.
Dicuntur autem phialae a phialui, quod est vitrum
in Graeco, quia proprie vasa vitrea vocantur vasa
phialae. Unde de luxuriose bibentibus dicitur per
prophetam: « Bibentes in phialis vinum. » Luxuriae
namque non sufficit ut gustui placeat vini sapor,
nisi visum quoque demulceat ejus color. Unde Salomon
in Proverbiis cohibere volens luxuriam istam,
ait: « Ne intuearis vinum, quando flavescit, et cum
splenduerit in vitro color ejus. » Quod autem periculum
sit annexum consequenter ostendit: « Ingreditur
blande et in novissimo mordebit, ut coluber,
et quasi regulus venena diffundet. » Regulus aves
volantes inficit, coluber autem latibula quaerit et
colit. Bene ergo vinum colubro comparatur et regulo.
Colubro, quia libidinem provocat, cujus turpitudo
quaerit abscondi. Regulo vero, quia vinum
immoderate sumptum viros magnos interdum enervat,
qui duabus alis, abundantiae scilicet et potentiae,
volare poterant ad superna, si recte dirigerent iter
suum.
29.
Licet autem phialae dicantur vasa vitrea, phialae
tamen erant aureae, quae jubente Domino fuerant
in tabernaculo praeparatae. Hoc autem bene congruit
viris justis, ut sint quasi vitrei, et tamen in
veritate sint aurei. Videlicet ut sint quasi debiles,
tamen vere sint fortes. Tales voluit esse justos, qui
sicut dictum est supra, discipulis suis ait: « Cum omnia
bene feceritis, semper dicatis: servi inutiles sumus. »
Fortis est utique, qui omnia bene facit, sed debilem
se reputat, qui inutilem servum se vocat. Nonne
vas aureum fuit ille, qui plus omnibus laboravit, tamen
quasi vas vitreum se exhibuit, qui se nec dignum
apostolatus nomine judicavit? In hoc autem vitri
similitudinem habeant viri justi, ut solis radium et
claritatis lucem admittant, venti tamen flatum excludant,
videlicet ut gratiam recipiant, sed noxiae
tentationi resistant. Sunt autem phialae oblationi
libaminum reputatae. Spirituales ergo viri replentur
ut phialae, si sacrarum cogitationum et piarum intentionum
oblationibus cum bonorum operum studiis
copiose redundent. Sciendum tamen quod liquida
libamina dicebantur. Decet autem quod liquidae sint
oblationes justorum. Quod utique fiet, si per devotionis
ardorem animus liquefiat. Unde dicitur per
Psalmistam: « Effundo in conspectu tuo orationem
meam. » Effundi potest oratio, si fuerit lacrymosa,
sed nequaquam effunditur, si per cordis duritiam
fuerit congelata. Dicebantur etiam libamina, quia
ministri degustando probabant, utrum essent ad offerendum
idonea. Sic Domino ministrantes cogitationes
suas et intentiones debent quasi gustando
discutere, ne quid in eis occurrat, quod Domino
debeat displicere.
30.
Replentur etiam ut altaris cornua viri sancti.
Super altaris cornua sanguis hostiae ponebatur, unde
et eo repleri dicuntur. Haec igitur solemnia celebrantes
velut altaris cornua sanguinis aspersione
replentur, quia martyrem venerantes passionis ejus