PL 190, col. 419

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

memoria imbuuntur. Illorum autem mentes memoria
martyris imbuit, quorum conversatio fortitudinis
ejus formam in se ostendit. Imitantur enim martyrem,
quibus licet non sit datum pati pro Christo,
pro ejus tamen amore labentia cuncta despiciunt,
carnem affligunt, et ad promerenda coelestia se potenter
accingunt.
31.
Nobis itaque, qui speciali martyris protectione
gaudemus, praecipue congruit, ut nos in ejus obsequio
specialiter affligamus, dicente Scriptura: « Qui
transfert lapides affligetur in eis. » Lapidum nomine
martyres figurari sequentia declarabunt. Lapides
ergo transferunt, qui translationi martyrum obsequia
suae devotionis impendunt. Qui scilicet eorum reliquias
de locis humilibus elevant, ut sublimius et

solemnius cum debita veneratione reponant. Nos
igitur lapidem pretiosum transtulimus, cum translationi
martyris obsequium quale potuimus, exhibere
curavimus. Ut itaque supra positum scripturae verbum
impleatur in nobis, ob venerationem ipsius, qui
se pro Domino hostiam obtulit, carnem nostram
Domino viventem hostiam immolemus, ut a nobis
concupiscentias noxias et prava desideria resecemus.
Sic itaque Domino largiente servitutis nostrae mysterium
impleamus, ut pro modulo suo capiti membra
respondeant, et Patrem Filii pro viribus studeant
imitari.
32.
De viris quoque justis additur consequenter
in verbo prophetico, quod suscepimus exponendum:
« Salvavit eos quasi gregem populi sui. » Illum

namque populum Dominus elegit ad salutem, qui
cum ratione vigeat, per quamdam tamen similitudinem
se gregi conformat. Decet enim, ut fideles Domino
servientes per sapientiam et discretionem sint
populus, per mansuetudinem et simplicitatem sint
grex. Unde dicitur per Psalmistam: « Nos populus
et oves pascuae tuae. » Populus sunt et oves, qui sunt
prudentes ut homines, et simplices velut oves. Hinc
iterum per Psalmistam dicitur: « Qui deducis velut
ovem Joseph. » Vir justus per vias rectas deducitur
ad superna, cum in bonis operibus proficit quasi
Joseph; Joseph enim interpretatur augmentum. Et
tamen ut ovis nec simplicitatem deserit, nec mansuetudinem
derelinquit, viri sancti Creatori dedicati

taliter ad patriam deducuntur, quia profectui vigilanter
insistunt, pastorique suo simpliciter et humiliter
acquiescunt. Unde religionis eminentiam bene
significat turris gregis, de qua legitur in Scriptura.
Per gregem enim humilitas, per turrim altitudo significatur.
Quid est igitur turris gregis, nisi sublimis
humilitas, aut humilis altitudo? Quarum utramque
status religionis observat, quia sublimitas est in
opere laborantis, et humilitas in aestimatione laboris.
Unde Balaam castra filiorum Israel videns ait: « Quam
pulchra tabernacula tua Jacob, et tentoria tua Israel,
quasi valles nemorosae! » Per castra filiorum Israel
religionis acies figurantur, quae vallibus nemorosis
egregie comparantur, quia vallis est humilis, nemus
altum. Quid est igitur vallis nemorosa, nisi depressa

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.