PL 190, col. 420
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
sublimitas, aut humilitas exaltata? Quam conversationis
formam religiosi bene conservant, quia sunt
in cordibus suis humiles et in operibus suis excellentes.
33.
Sequitur in verbo prophetico: « Salvavit eos
Dominus Deus eorum, quia lapides sancti elevabuntur
super terram ejus. » Salutem ergo fidelium operatur
sanctorum lapidum elevatio super terram.
Quod lapidum nomine sancti martyres designentur,
qui solidi fuerunt in constantia, fortes in justitia,
duri contra tormenta, testatur ille qui ait: « Quos
imbres montium rigant, et non habentes velamen
amplexantur lapides. » Montium imbres rigant, quos
viri tam scientia, quam vita sublimes verbis pariter
et exemplis informant. Velamine autem carent, qui
bonorum operum ornamenta non habent. Sunt namque
virtutum opera quasi vestes, quibus anima decenter
ornatur, et pudendorum actuum foeditas operitur,
ne a superbo judice videatur. Unde scriptum:
« Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet; »
et Apostolus Corinthiis scribens ait: « Scimus
quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis
dissolvatur, domum non manu factam habemus
in coelis. » Et paulo post addit: « Si tamen
vestiti, et non nudi inveniamur. » Ducitur namque
vestitus ad regna, sed nudus ejicitur ad tormenta.
Hinc iterum scriptum est: « Nonne vestimenta calida
sunt, cum perflata fuerit terra austro? » Austro
terra perflatur, cum Spiritus sancti gratia repletur.
Unde sponsus ait in Canticis: « Surge aquilo, veni
auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius. »
Rectissime potest dici hortus Domini quies claustri,
in quo doctrina coelestis inseritur, sancta conversatio
propagatur, vitiorum frutices succiduntur. Dominus
igitur est rogandus, ut ab horto suo flatum
aquilonis excludat, ut ad eum libere flatus australis
accedat, quia claustralibus incumbit orare, quod
Dominus inimici insidias repellat ab eis, et Spiritum
sanctum requiescere faciat super eos. Facit autem
aromata fluere flatus austri, id est Spiritus sancti
gratia procurante per laudabilis famae praemium ad
eos, qui foris sunt, odorifera claustralium opera
derivantur, quatenus exempla justorum confundant,
impios autem convertant. Est itaque Spiritus sanctus
auster et ejus inspiratio flatus austri. Opera vero
bona, sicut diximus, per vestimenta signantur. Facit
itaque vestimenta calida flatus austri, quia virtutum
opera reddit devotione ferventia coelestis inspiratio
cor illuminans et inflammans, quoniam ab austro
veniunt lux et calor. Quos igitur montium imbres
rigant, et non habentes velamen lapides amplexantur,
quia peccatorum sarcina praegravati, cum fuerint
doctrinis salubribus eruditi, vel propria calamitate
compulsi, martyrum reliquias venerantur, ut
eorum nuditas sanctorum intercessione tegatur.
34.
Rursus de lapidibus istis scriptum est: « In
praeruptis silicibus aquila commoratur. » Per aquilam
vir contemplativus intelligitur, qui suae mentis
intuitum justitiae in sole defigit, qui sublimia volando