PL 190, col. 421
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
penetrans, considerationi supernorum intendit.
« Praeruptum autem est, ut dicit beatus Gregorius,
cujus pars cecidit, pars subsistit. » Praeruptis
ergo silicibus recte martyres comparantur, quorum
corpora per martyrium ceciderunt, spiritus autem in
coelestibus requiescunt, et sicut de viris sanctis canitur,
reddentes terrae corpora, beatas coelo animas
intulerunt. In praeruptis ergo silicibus aquila commoratur,
quia contemplativi martyrum obsequio
deputati in eorum memoria requiescunt, et eorum
venerationi et imitationi se totos impendunt. Alioquin
nequaquam in silicibus commoratur aquila, nisi
martyribus servientes, tam mente quam corpore
servitutis suae debitum studeant exhibere. Nequaquam
commoratur in silice, qui psallit aut cantat coram
martyre, mens autem ejus vagatur exterius in saeculi
vanitate.
35.
Sunt ergo lapides sancti, sicut ostendimus,
martyres Jesu Christi. Super terram ergo sancti
lapides elevantur, cum reliquiae martyrum de tumulis
transferuntur. Notandum autem, quod non
tantum super terram ejus sancti lapides elevandi
dicuntur, quia sanctorum reliquiae non solum superius
elevantur, sed in Ecclesia, quae terra Domini
appellatur, eorum elevatio reverenter impletur. Ex
hoc salutem Dei populo provenientem sermo propheticus,
quem prosecuti sumus ostendit. Speremus
igitur et nos, quod martyris nostri translatio, quam
solemniter celebramus, nobis in praesenti veniam
peccatorum, et salutem perpetuam nobis apud Dominum
obtinebit percipiendam post hujus vitae
decursum. Roboraverunt autem valde spem istam
quaedam signa, quae misericordia Dei vobis ostendit,
quando translatio facta fuit. Provisum namque
fuerat ab his, qui martyrem transtulerunt, ut feria
tertia transferretur, quia feria tertia passus fuit, ut
talis dies ejus gloriae deserviret, qualis ejus passioni
ministerium suum impendit. Sed in Christo testamur
praeter humanam providentiam accidisse, Dei
gratia taliter procurante, quod anno quinquagesimo
passionis ipsius, venerabile corpus ejus gloriam
translationis accepit. Quid autem nobis per istum
insinuatur eventum? Quinquagenarii nobis virtus
indicat, quem remissionis numerum esse constat,
quod nullus sacrae paginae lector ignorat. Ex hoc
igitur quod anno quinquagesimo transferri voluit,
spem certam nobis tribuit, quod nisi per nos steterit,
remissionis nobis gratiam obtinebit.
36.
Aliud autem accidit, quod humana deliberatio
nullatenus ordinavit. Bissextilis siquidem fuit annus
translationis, in quo est plenus dierum numerus
et perfectus, ut ex hoc eventu speremus, quod martyris
intercessio dies nostros in praesenti complebit
in bono, et perducet nos ad dierum plenitudinem in
futuro.
37.
Contigit et illud memorabile, quod ad martyris
gloriam procurante Domino creditur accidisse.
Martyr enim fuit ea die de terra translatus, qua
rex Henricus, cujus tempore passus est, fuit in terra