PL 190, col. 422
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
sepultus, ut impleretur hoc modo quod legitur in
Scriptura: « Mons cadens defluit, et saxum de loco
suo transfertur. » Montes sunt, qui terram plenam
altitudine sua transcendunt, et in sublimitate cacumen
suum attollunt. Montes itaque sunt reges et
principes, qui terrarum dominium obtinent, et sublimiores
sunt caeteris eminentia potestatis. Mons
ergo magnus cecidit, cum regem mortuum sinus
terrae suscepit. Defluente igitur monte saxum est
de loco suo translatum, quia regis corpore in terra
deposito, martyris corpus est honorifice sublevatum.
Miracula quoque varia translationis tempore martyr
fecit, per quae favorem suum translationem exsequentibus
et venerantibus adesse monstravit.
38.
Ad translationis corporis beatissimi Thomae
meritis gloriam declarandam, parabolam evangelicam
ad memoriam revocemus: « Nemo lucernam
accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio,
sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur lumen
videant. » Quod beatus martyr, cujus solemnia celebramus,
lucerna fuerit ardens et lucens, coelum et
terra testantur. Ardens, inquam, sanctitatis exemplo,
lucens documento salutifero. Dominus hanc
lucernam accendit, cum electum suum in apicem
eximiae praelationis erexit. Hanc etiam lucernam
emunxit, cum martyrem suum exsilio diuturno, contumeliis,
damnis et injuriis innumeris affligi permisit.
Fuit enim haec tribulationum immensitas tanquam
emunctorium hujus lucernae, quia quod beatus
vir purgandum habuit, fornacis hujus flamma consumpsit.
Dominus hanc lucernam exstinxit, cum
servum suum martyrio consummavit. Sed dum corporaliter
eam exstinxit, spiritualiter eam magis accendit,
quia sanctitatis ejus titulum post mortem
ipsius crebris miraculorum testimoniis illustravit.
Lucernam ergo suam Dominus nequaquam abscondit,
quia martyris sui gloriam virtutum assertione
monstravit. Aliquandiu tamen sub modio latuit haec
lucerna, sed eam Dominus opportuno tempore revelavit.
Cum mensura quaedam modius appellatur,
recte per modium potest tumulus designari, qui se
mortuo commensurat, et se corpori tumulando conformat.
Sicut autem modio mensuratur annona, quae
indigentibus erogatur, sic de tumba martyris largitas
divini muneris saepe provenit infirmis. Latuit
igitur lucerna sub modio, quandiu martyr requievit
in tumulo. Sed eam de latebris nunc eductam supra
candelabrum Dominus exaltavit, quia martyris reliquias
de tumulo reverenter assumptas in loculo pretioso
martyris usibus deputato sublimiter collocavit.
Capsam enim martyris quid rectius dixerim quam
candelabrum luminis, quae lumen illud egregium,
quod ad se tam corde, quam corpore venientes illuminat,
intuentibus repraesentat? Ad hanc ergo lucernam,
charissimi, totis mentibus accedamus, et ei vitae
nostrae maculas praesentemus, quia ut dicit Apostolus:
« Omnia quae arguuntur, a lumine manifestantur. »
Si igitur ad claritatem hujus luminis accedamus,
malum quod in nobis prius videre nequivimus,