PL 191, col. 1297

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Principia rerum requirenda sunt prius, ut earum
notitia plenior haberi possit. Tunc enim demum
facilius poterit causae ratio declarari, si ejus origo
discatur. Si ergo epistolarum scripturae post Evangelium
editae modum et rationem ostenderimus, poterit
videri verum quod dicimus. Sciendum igitur
quod sicut in Veteri Testamento post legis Mosaicae
eruditionem, ubi culturae divinae mandata continebantur,
prophetica doctrina fuit necessaria, quae
rediviva populi peccata suppliciorum denuntiatione
compesceret, atque eumdem populum bonorum repromissionibus
ab obediendum ac serviendum Domino
viventi commoneret, ita in Novo Testamento
post Evangelium, in quo Christianae religionis ordo
et perfectae sanctitatis doctrina traditur, Epistolarum

Pauli et aliorum perutilis secuta est doctrina,
ut Ecclesiam Dei contra haereticas communiret pravitates,
et suborientia vitia resecaret, et post futuras
quaestiones excluderet. Hi sunt panni, qui ad extrahendum
Jeremiam de lacu, funibus circumligati sunt [(Jer. XXXVIII)] .
Epistolarum siquidem doctrina, legis
et prophetiae atque Evangelii consonis testimoniis,
velut triplici fune, circumligata [(Eccle. IV)] , de lacu
ignorantiae et infidelitatis peccator ad lucem gratiae
et veritatis educitur. Inter omnes vero epistolarum
scriptores, Paulus in tribus et pluribus forte excellit,
scilicet in operis profunditate, in fidei assertione
et gratiae commendatione, seu spei sublevatione:
In operis profunditate, quia hoc opus et caeteris
prolixius est, et ad intelligendum difficilius;

in fidei assertione, quia Paulus in lege et prophetis
peritus ad fidei catholicae assertionem congrua
auctoritatum legis et prophetiae induxit testimonia,
ut esset basis sub columna; in gratiae commendatione,
seu spei sublevatione, quia contra superbos
et arrogantes, et de suis operibus praesumentes, pro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.