PL 191, col. 1299

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

idem in coena cum discipulis Pascha celebrans figuravit.
Ibi enim lapis reprobatus, quem gessit angulus,
mira praestans in oculis nostris, panem supercoelestem
cum typico agno conjunxit, finiens Testamentum
Vetus et inchoans Novum. Per agnum
etenim qui in veteri lege solemnis erat hostia, et
panem qui novae legis sacramenti forma est, duo
Testamenta figuravit, atque illa duo conjungens,
praedictorum Testamentorum consonantiam declaravit.
Est enim rota in medio rotae, sicut vidit Ezechiel.
Ex praedictis itaque patet mysterii evidentissima
ratio, qua Epistolas XIV scripserit et distincte X ad
Ecclesias, IV ad personas direxerit. Unde quorumdam
insania repercutitur, dicentium Epistolam,

quae ad Hebraeos scribitur, non fuisse Pauli, sed
Barnabae, vel Clementis, vel Tertulliani, vel Lucae.
Quos in hunc errorem occasio deduxit hujusmodi,
quia nec salutatio ejus nomine intitulata praescribitur,
et longe facundiore et splendidiore stylo quam
caeterae edita est. Quibus sufficienter respondetur
hoc modo: Quia si ideo non est dicenda Pauli, quia
nomen ejus in titulo non habet: ergo nec Barnabae,
nec alicujus praedictorum, cum nullius eorum nomine
scripta sit. Nec ob id quoque Pauli non esse
putanda est, quia diligentius est scripta, cum naturale
sit unicuique plus valere in sua lingua quam
in peregrina: illam enim Hebraice, caeteras vero
Graece scripsit. Nomen vero suum ideo praemittere
noluit, quia Hebraeis odiosus erat, eum legis destructorem

arbitrantibus. Quocirca de legis atque
caeremoniarum abolitione tractaturus, recte nomen
suum tacuit, ne praescripti nominis invidia, utilitatem
sequentis excluderet lectionis. Est itaque et illa
Epistola Pauli, sicut et aliae.
De ordine quoque Epistolarum quaeri solet, quare
non ordine sint dispositae, quo ab Apostolo editae,
quod constat non esse, cum Epistola quae ad Romanos
scribitur, prima ponatur, quae tamen non est
ante alias omnes scripta. Epistolam enim quae ad
Corinthios scribitur, ante istam scripsisse videtur,
quia hanc de Corintho scripsisse evidenter
monstratur ex eo quod dixit: Commendo
vobis Phoeben sororem nostram, ministram Ecclesiae

quae est Cenchris [(Rom. XVI)]
. Cenchris
enim dicitur locus Corintho vicinus, imo portus
ipsius Corinthi. Ex hoc ergo apparet de Corintho
scripta, et ex eo quod dicit: Salutat vos
Caius hospes [(ibid.)]
; de quo scribens Corinthiis
commemorat dicens: Gratias ago Deo meo, quod
neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium [(I Cor. I)]
.
Haec ergo Epistola ad intelligendum caeteris difficilior,
in qua Apostolus videtur perfectior, primatum
obtinuit in corpore Epistolarum: non quod ab
Apostolo prima sit scripta, sed causa dignitatis Romanorum,
qui tunc temporis universis gentibus
imperabant. Interpretantur autem Romani sublimes
sive tonantes, quia illo tempore, quo Apostolus hanc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.