PL 191, col. 1300

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Epistolam eis misit, cunctis gentibus dominabantur:
ideoque sublimiores erant omnibus populis, et
intonabant praecepta publica et privata: eorumque
fama omnium hominum resonabat in 2 ore. Haimo
autem ab Athenis Apostolum scripsisse Romanis
dicit his verbis: « Ab Athenis civitate Graecorum
scripsit Apostolus Romanis hanc Epistolam, quos
non ipse, non Petrus, non aliquis XII apostolorum
primum instruxit, sed quidam Judaeorum credentium,
qui fide Christi ab apostolis percepta, venientes
Romam, ubi princeps orbis residebat, cui
erant ipsi subjecti, quae apud Jerosolymam didicerant,
Romanis evangelizaverunt. » Attende diligenter,
quod Haimo dicit Apostolum ab Athenis scripsisse,
Origenes vero, de Corintho. Item inspice

quod idem Haimo ait Petrum Romanis primum praedicasse,
cum ecclesiastica historia sic contineat:
« Claudii temporibus clementia divinae providentiae
Petrum ad urbem Romam misit. Ille adveniens
primus in urbe Roma Evangelii sui clavibus januam
regni coelestis aperuit. » Hieronymus quoque
super Epistolam ad Romanos, ubi scriptum est: Ut
aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis [(Rom. I)]
,
sic ait: « Romanos Petri praedicatione fidem tenentes
confirmare se velle Paulus dicit: non quod minus
accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis attestantibus
atque doctoribus, eorum corroboraretur
fides. »
Harum itaque auctoritatum conflictum qui videtur
dirimentes, dicimus Petrum primum praedicasse

Romanis, quantum ad alios apostolos, sed non primum
quantum ad omnes credentes. Item, dicimus
Athenis Paulum Epistolae partem scripsisse, Corinthi
vero perfecisse, atque inde eam Romanis destinasse.
Vel potius igitur prima ponitur, quia primum
gradum erroris destruit, scilicet superbiam,
omnium malorum radicem, sicut scriptum est: Initium omnis peccati superbia est
[(Eccli. X)]
. Quae
natione coelestis sublimium mentes inhabitat, sub
cinere et cilicio latitans. Quae Romanos adeo occupaverat,
ut inter se altercantes, et se sibi invicem
praeferentes dissensiones et schismata facerent.
Erant enim Romani de Judaeis et gentibus ad Christum
conversi. Judaei autem proper sanctos Patres,

a quibus originem ducebant, et propter legem quam
soli inter caeteras gentes acceperant, gentiles credentes
despiciebant, dicentes propter observantiam legis
cui servierant meruisse accipere gratiam Christi,
et fidem Evangelii, et propter merita operum legis,
sibi venisse Evangelium Domini nostri Jesu Christi.
Atque his inflati, gentibus se praeferebant dicentes:
Nos de lege Abrahae sumus, cui primum facta est
promissio, nos populus peculiaris Dei sumus; nos
de Aegypto forti manu et mirabilibus signis Dominus
eduxit; nos sicco vestigio mare Rubrum transire
fecit, in deserto manna pavit, aquam de petra
produxit, et aliis sub silentio relictis, nos soli sumus
digni legem Dei accipere et ejus voluntatem
cognoscere. Ad nos quoque specialiter Dei Filius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.