PL 191, col. 1301

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

venit, ut ipse in Evangelio ait: Non sum missus
nisi ad oves quae perierunt domui Israel [(Matth. XV)]
.
Gentiles autem contra dicebant: Quanto beneficia
plura vobis exhibita memoratis, tanto vos deteriores
esse ostenditis. Eisdem siquidem pedibus quibus
mare transivistis, ante idolum postea saltavistis,
quod et propriis manibus fecistis. Et illo ore
quo paulo ante de submersione in Pharaonis et
Aegyptiorum laudem Deo persolveratis, idola adorastis.
Praeterea manna coelitus datum in deserto
fastidistis, cupientes redire in Aegyptum ad ollas
carnium. Saepe etiam Dominum in iram irritastis.
Ad ultimum Christum vobis in lege et prophetis
promissum occidistis. Nonne itaque vobis digniores
sumus, qui ut de Christo audivimus, in eum credidimus?

Unde per Prophetam Dominus ait: Populus
quem non congregavi, serviet mihi, in aurem autem
obediet mihi [(Psal. XVII)]
. Unde constat nos non ex
militia sed ex ignorantia deliquisse. Si enim prophetas
aut apostolos ante habuissemus, idola non coluissemus.
Quod autem de generis nobilitate vos jactatis,
si qua talium gloria est, tunc Ismael et Esau possunt
pariter gloriari, cum de eisdem parentibus sint
nati.
His itaque altercationibus Apostolus se medium
interposuit, omnes illorum contentiones hinc inde
dirimens, et quasi bonus concionator voce sonora
illos alloquens, ad unam omnes concordiam adduxit,
ostendens nullos eorum suis meritis esse
salvatos (quia omnes et Judaei et gentiles sub peccato

tenebantur), sed per gratiam Dei. Pro altercatione
itaque praedicta scribit Romanis, confutans
modo Judaeos, modo gentiles, et docens eos humiliari,
ut omnia attribuant gratiae Dei, et ostendens

1
CAPUT PRIMUM.

VERS. 1, 7.-- « Paulus servus Jesu Christi,
vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei,

quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis
sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex
semine David secundum carnem, qui praedestinatus
est Filius Dei in virtute, secundum spiritum
sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri, per quem accepimus gratiam
et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus
gentibus pro nomine ejus, in quibus estis et
vos vocati Jesu Christi, omnibus qui sunt Romae
dilectis Dei vocatis sanctis. Gratia vobis et pax a
Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. »
Hucusque pendet littera ut perficiatur sententia, et
subintelligitur, mandat, vel scribit. In hac autem
salutatione primum personam commendat quatuor
modis, scilicet a nomine, a conditione, a dignitate,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.