PL 191, col. 1302

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

omnibus gratis venisse gratiam fidei Evangelii
Christi: quam propterea et gratiam vocari ostendit,
quia non quasi debitum justitiae reddita est, sed
gratuito data. Quid enim est gratia? Gratis data,
donata, non reddita. Si enim tibi debebatur, antequam
gratiam haberes, merces tibi reddita est, non
gratia donata. Merito itaque haec Epistola prima
ponitur, quia omnium malorum, ut praedictum est,
radicem perimit.
Assignatis rationibus operis, numeri et ordinis
Epistolarum, explicato quoque, unde et quare Apostolus
Romanis scripsit, superest de materia et intentione
et modo tractandi exsequi. Generalis omnium
Epistolarum materia est doctrina Evangelii;
intentio, monere ad obediendum evangelicae doctrinae.

Praeter haec autem in singulis proprias intentiones
et materias requiremus. Prima itaque Epistola
materiam habet Romanorum vitia, atque gratiae
Dei bona, ad quae eos hortatur: intentio, vitia
eorumdem increpare et ad veram pacem et fraternam
concordiam sub manu gratiae humiliare. Modus
tractandi talis est: More scribentium epistolas
salutationem praemittit, in qua tria facit. Commendat
enim personam suam et negotium et auctorem
negotii: in quibus congrue captat benevolentiam.
Post salutationem vero utriusque partis vitia arguit,
ostendens gentiles a naturali ratione, et Judaeos
a lege exorbitasse. Deinde pluribus modis
ostendit justitiam et salutem aeque utrisque esse,
non per legem, sed per fidem Christi Jesu, ut a

lege eos tollat, et in sola fide Christi eos constituat.
Circa finem vero moralis subditur instructio, atque
in actione gratiarum finem tenet Epistola. Praemittit
autem salutationem, dicens:
IN EPISTOLAM AD ROMANOS.

ab officio. A nomine, dicens, Paulus; a conditione, servus;
a dignitate, apostolus; ab officio, segregatus
in Evangelium Dei. Ex nomine autem laudem
sortitur; si vis ipsius nominis et ratio impositionis

animadvertatur. Paulus enim Hebraice, quietus
Graece, modicus Latine sonat, id est hoc nomen
Paulus, quod est Hebraicum origine et inventione,
non terminatione, impositum est Apostolo proprie
in notam geminae virtutis, scilicet modicitatis et
quietis, quarum alteram notat hoc nomen generali
appellatione apud Graecos, id est quietem; alteram,
apud Latinos, id est modicitatem. Hoc enim nomen
Paulus, cum sit appellativum apud Graecos, Hebraeos
et Latinos, impositum Apostolo proprium fuit, qui,
ut ait Beda super Actus apostolorum, anno passionis
et resurrectionis Christi ad fidem venisse perhibetur;
tertio vero decimo anno post Christi passionem
apostolatum gentium cum Barnaba, et Pauli
vocabulum accepisse. Prius enim vocabatur Saulus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.