PL 191, col. 1303
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
a Saule persecutore, quia sicut ille David, ita hic
Ecclesiam Dei est persecutus. Quarto autem decimo
anno, juxta condictum apostolorum, ad magisterium
gentium est profectus. Huic autem sententiae de nomine
Pauli, consentit Augustinus sic dicens: Non ob
aliud hoc nomen, quantum mihi videtur, Paulus sibi
elegit, nisi ut ostenderet se parvum tanquam minimum
apostolorum: ipse primo Saulus, postea Paulus dictus
est: nec quasi jactantia aliqua nomen sibi
mutavit Apostolus, sed ex Saulo factus est Paulus,
id est ex superbo modicus, id est humilis; paulum
enim modicum est. [Ambrosius] Immutatum ergo se
esse significans, ex Saulo quod interpretatur inquietudo
vel tentatio, Paulum se dicit, id est quietum.
Qui enim prius tentationes aliis inferebat, post eas
passus est. [Victor episcopus Cap.] Porro ex more
sanctorum apostolorum id fecisse perhibetur, qui in
virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati,
ut essent etiam ipso nomine novi, ut Cephas, et filii
tonitrui, et hujusmodi. Unde et sancta Ecclesia jam
in consuetudinem duxit, ut quos in cathedra beati
Petri apostoli sublimat, nomina eis mutet. Vel, sicut
Hieronymus ait: Paulus a primo spolio quod sanctae
Ecclesiae contulit, scilicet a Paulo Sergio proconsule,
quem apud Cyprum convertit, hoc nomen
sibi imposuit, ut sicut Parthicus, qui Parthos superavit,
et Germanicus, qui Germaniam vicit, est
dictus, sic ab eo principe quem prius subjugavit
Paulus sit appellatus. [Origenes] Sed, quia nulla talis
in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur
magis placet quod in nostra consuetudine frequenter
reperitur. Invenimus enim in Scripturis, alios binis,
alios ternis usos esse nominibus, et hoc utique in utroque,
ut Salomon qui Ecclesiastes et Idida vocatus
est; et Matthaeus qui et Levi dictus est, et alia plura
in hunc modum. Secundum ergo hanc consuetudinem
videtur nobis et Paulus duplici vocitatus vocabulo,
sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Saulus qui et Paulus
[(Act. XIII)]
. Ubi evidenter ostendit
Scriptura non ei tunc primum Pauli nomen
impositum, sed veteris appellationis id fuisse assignat.
A Hieronymo autem in libro Hebraicorum nominum
Paulus mirabilis sive electus interpretari dicitur,
quem et Dominus ipse vas electionis vocavit
[(Act. IX)] ,
et tam vita quod doctrina mirabilem fecit.
Servus Jesu Christi. Ecce conditio. [Origenes] Sed
quaerendum est cur servus dicatur, qui alibi scripsit: Non enim accepistis spiritum servitutis,
etc. [(Rom. VIII)] .
Et iterum alibi: Itaque jam non est sertus
sed liber [(Gal. IV)]
. Et Dominus apostolis ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos
[(Joan. XV)]
.
[Haim.] Ad quod dicendum est quod duo sunt genera
servitutis: Est enim servitus timoris, et pene
servilis; et est servitus amoris et filiationis et humilitatis,
qua, instar filii, qui servit, non vult offendere
patrem. Si ergo id secundum humilitatis et
amoris servitutem dictum putemus, non errabimus.