PL 191, col. 1304
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
[Origenes] Non enim per hoc laeditur veritas libertatis
in Paulo, quia omni libertate nobilior est servitus
Christi. Dicendo ergo servus, nomen humilitatis
ponit, ut ad eam provocet superbos quibus scribebat.
Et ne misera servitus videatur, non simpliciter
ait servus, sed addit, Jesu, id est Salvatoris, cui
merito omnes servire debent: ei etenim servire
regnare est. Jesus vero Hebraice, sother [ σωτήρ] Graece,
Latine salvator dicitur. [Haim.] Quod nomen ab
angelo fuit impositum Dei Filio, eo quod salvum faciat
populum suum a peccatis eorum [(Matth. I)] . Addit,
Christi, id est regis et sacerdotis. Christus enim
Graece, messias Hebraice, Latine dicitur unctus, et
in Veteri Testamento reges et sacerdotes ungebantur.
Christus autem unctus est, non oleo visibili, sed invisibili,
id est oleo gratiae spiritualis. Unde in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae
[(Psal. XLIV)]
.
Hoc nomen aliis olim fuit adjectum, sed Jesu factum
est proprium. Et est hoc sacramenti nomen. [Augustinus,
Haim.] Servum autem Jesu Christi se profitens
Apostolus, a lege factorum se exutum ostendit,
et utrumque nomen ponendo, id est Jesu Christi,
unam Dei et hominis contra haereticos personam
esse testatur, ne alium quidem Jesum, alium
vero Christum suspicaremur fuisse, sed unum et
eumdem sciremus esse. Vocatus Apostolus. Ecce
dignitas ad quam promotus est, ecce de humili factus
est altus. Ac si illis superbis quibus scribebat
diceret: Ex servo et humili fecit me Deus apostolum
et sublimem, ita et vos humiles sitis ut exaltemini:
Qui
enim se humiliat exaltabitur [(Luc. III.)]
Gratiam
vero commendans, non simpliciter ait Apostolus, sed
et ponit, vocatus, quasi non a se veniens tanquam
sibimet honorem sumeret, sed a Deo vocatus est
Apostolus, id est ad apostolatum; et aeterna electione,
quae est secundum propositum, et temporali
missione qua a Christo missus est, ex qua et
apostoli vocati sunt. Nam, sicut Graece angeli,
Latine nuntii vocantur, ita Graece apostoli, Latine missi
vel legati appellantur. Vel, vocatus Apostolus, id
est dictus ab hominibus excellentia et privilegio nominis,
sicut excellenter, cum dicitur Urbs, intelligitur
Roma.
Segregatus in Evangelium Dei. Ecce officium.
[Ambrosius] Quasi dicat: Paulus dico, segregatus,
id est a doctrina Scribarum et Pharisaeorum et ab
utero Synagogae ubi locum doctoris habebat, utpote
Pharisaeus separatus in Evangelio Dei, praedicandum.
Et dicitur hoc contra Judaeos a quorum lege
dissimulavit, ut Christum praedicaret, qui quod
lex non potuit credentes justificaret. Vel segregatus,
[Haim.] id est a grege separatus, scilicet ab aliis
apostolis, non mente, sed corpore. Unde Spiritus
sanctus in Actibus apostolorum ait: Segregate mihi
Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos [(Act. XIII)]
,
ut scilicet praedicent nomen meum in
gentibus. Unde et hic addidit, in Evangelium, scilicet