PL 191, col. 1305

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

praedicandum in gentibus. [Ambrosius, Haim.]
Destinatus est Apostolus gentibus totius orbis praedicator,
at reliqui, singulis provinciis facti sunt legati
ac praedicatores. Est autem Evangelium, bona
annuntiatio, εὖ enim Graece, Latine bonum, ἄγγελος nuntius,
inde Evangelium, bonum nuntium, vel bona
annuntiatio. Ea vero est de his quae ad fidem Catholicam
et bonos mores pertinent. Evangelium dico,
Dei, quasi non ab homine inventum, sed divina inspiratione
revelatum. Quod ante promiserat. Hic est
commendatio negotii, id est Evangelii, quod commendat
quatuor modis: A temporis antiquitate, ab
auctore, a testibus, a materia. A temporis vero antiquitate
et ab auctore simul commendat, sic dicens
quod Evangelium ante completionem promiserat

gratis Deus Pater. Non venit ut subitum, sed
longe ante promissum et pronuntiatum. Unde in
Evangelio Joannis: In hoc verbum verum est, quia
alius est qui seminat, et alius qui metit [(Joan. IV)]
.
[Ambrosius] Promiserat, dico, per prophetas suos,
unde Jeremias ait: Ecce dies veniunt et consummabo
testamentum novum super domum Israel, et super
domum Juda [(Jer. XXXI)]
. Item: Feriam, inquit, vobiscum
pactum sempiternum [(Jer. XXXII)]
. Idem et alii,
qui non ex se, sed ex Deo magni sunt, ut non ex se
mendacium loquerentur, sed ex Deo veritatem.
Ecce quam vera et magnifica promissio. Nemo enim
rem vilem magnis praecursoribus nuntiat. Et ad majorem
confirmationem addidit, in Scripturis, quasi
non modo promiserat verbis, sed etiam in Scripturis,

ne daretur oblivioni. Et ad cumulum verae protestationis,
addit, sanctis, non ethnicis. Sanctae
sunt, quia vitia damnant, et sacramentum unius
Dei et incarnationem Filii Dei continent. Scripturis
dico sanctis, non de quibuscunque, sed, de Filio,
quod omnes ad Filium ducunt. De Filio dico non
adoptivo, sed, suo, scilicet proprio et sibi consubstantiali,
coaeterno, coaequali. Et est haec, commendatio
a materia. Qui factus est, etc. Ecce commendatio
auctoris, quem commendat quatuor modis;
ab origine, ibi, ex semine David; a virtute, ibi, qui
praedestinatus est Filius Dei in virtute; a gratia, ibi, secundum spiritum sanctificationis,
etc.; a liberalitate,
ibi, per quem accepimus, etc. [Augustinus]

Quasi dicat: Scripturae sanctae agunt de Filio,
qui Filius factus est ei, scilicet Deo Patri, id
est ad honorem ejus, factus dico tantum, secundum
carnem, non secundum divinitatem. Hoc
dicit, ne putetur homo tantum. Dicendo namque
eum factum secundum carnem, innuit alteram
esse naturam, secundum quam est non factus, 2
scilicet divinam. [Ambrosius] Eum namque
qui erat Dei Filius secundum Spiritum sanctum, id
est secundum Deum, quia Deus spiritus est, et sine
dubio sanctus est, factum dicit secundum carnem
juxta illud: Et Verbum caro factum est [(Joan. I)]
, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.