PL 191, col. 1306

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

jam unus sit Dei et hominis Filius Jesus Christus,
qui factus est secundum carnem opere Spiritus
sancti de Virgine, id est natus. Ubi occurritur impietati
haereticorum, qui obtuso corde hoc capitulum
intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt;
divinitatem vero in eo non intelligunt. Addendo
enim, secundum carnem, servavit divinitati
suam dignitatem, qua Christus Verbum Dei est,
per quod facta sunt omnia. Non enim factus est secundum
id quod Verbum Dei est; omnia enim per
ipsum facta sunt; nec fieri cum omnibus posset per
quem facta sunt omnia, neque ante omnia factus
est, ut per eum fierent omnia. Ideoque Apostolus,
cum factum diceret Christum, addidit, secundum
carnem, ut secundum Verbum, quod est Filius

Dei, non factum a Deo, sed natum esse monstraret.
Factus est autem sine dubio id quod prius
non erat secundum carnem; secundum vero Deum,
erat prius: et non erat quando non erat. Factus
est autem, ut ita dixerim, humanatus Deus, qui
etiam in assumptione carnis, Deus esse non destitit,
inconvertibilis manens assumpto convertibili homine,
naturam suam non minuens hominis assumpta
natura. Secundum carnem ergo ex semine
David factus est. Deus autem ante saecula ex
Deo natus est. Qui ergo erat, factus est. Sed
quid erat? quid est factus? Verbum erat, Filius
Dei erat, filius hominis factus est; Deus erat, homo
factus est; suscepit humanitatem, non amisit divinitatem;
factus est humilis, mansit sublimis.

Dei ergo Filius, hominis factus est filius; natus secundum
veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum
veritatem naturae ex homine hominis filius,
ut non adoptio ne vel appellatione, sed vere in utraque
nativitate filii nomen haberet nascendo, et esset
verus Deus et verus homo, unus Filius. Pater enim
Deus de sua natura genuit Filium Deum sibi aequalem,
et eadem qua ipse naturaliter aeternus est, divinitate
coaeternum. Sed idem Deus Filius cum sit
Deus aeternus et verus, pro nobis est homo factus
verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus
ille humanam naturam; in eo plenus, quia carnem
suscepit humanam et rationalem animam. Unde
idem unigenitus Deus, secundo natus dicitur, semel
ex Patre, semel ex matre. Natus est enim de Patre,

Dei Verbum; natus de matre, Verbum caro factum.
Unus igitur atque idem est Dei Filius, natus ante saecula,
et natus in saeculo. Item: Deus unigenitus dum
conciperetur, veritatem carnis accepit ex Virgine;
et cum nasceretur, integritatem virginitatis servavit
in matre. Istaque causa est qua Deus factus
est filius Virginis, et Virgo facta est mater Unigeniti
Dei, ut quem Pater genuit ex aeternitate, ipsum Virgo
conceptum proferret in tempore. Dei ergo Filius, ut
carnem hominis animamque mundaret, susceptione
carnis et animae rationalis animatus est, vel incarnatus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.