PL 191, col. 1307
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
.
Unde etiam se ipso, Christus minor factus
est, formam servi accipiens, non enim sic accepit
formam servi, ut abjiceret formam Dei, in qua aequalis
Patri, ut in forma servi, et in forma Dei idem
ipse sit unigenitus Filius. Est ergo Dei Filius Deo
Patri natura aequalis, habitu minor: in forma enim
servi quam accepit minor est Patre; in forma Dei,
in qua erat antequam hanc accepisset, aequalis est
Patri. In forma Dei, Verbum: in forma servi, factus
est ex muliere. In forma Dei, hominem fecit; in
forma servi, factus est homo.
Ergo, quia forma Dei accepit formam servi,
utrumque Deus, utrumque homo. Christus tamen
est Deus aeternus et verus, veraciter secundum tempus
conceptus et natus ex Virgine. Illo, scilicet Deo
facto naturaliter hominis filio, qui unus est naturaliter
Filius Dei Patris, qui omnium naturarum Creator
et Dominus creavit Virginem, creandus ex Virgine.
Hic autem Deus humanam naturam in unitate
personae suscepit, qui se humilians per misericordiam
incorruptae Virginis uterum ex ea nasciturus
implevit. Formam ergo, id est naturam servi, in
suam accepit Deus ille personam, non enim accepit
personam hominis, sed naturam. Cumque tota Trinitas
operata sit formationem suscepti hominis,
quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis; solus
tamen Filius accepit hominem, id est formam servi,
in singularitate sive in unitate personae, non in unitate
seu singularitate divinae naturae. Si autem adhuc
quaeris: Ipsa incarnatio quomodo facta sit?
Ipsum Verbum Dei dico carnem factum, id est hominem
factum: non tamen in hoc quod factum est
conversum atque mutatum, sed carne ut carnalibus
congruenter appareret indutum. Ita sane factum ut
ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed
etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et
Deus dicatur propter Deum, et homo propter hominem.
Agnoscamus igitur geminam substantiam
Christi; divinam, scilicet qua aequalis est Patri, et
humanam qua major est Pater. Utrumque autem
simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas,
non trinitas Deus. Ac per hoc Christus est
Deus, anima rationalis et caro. Tanta est enim
unio utriusque naturae ut totum dicatur Deus, totum
homo, et vicissim Deus homo, homo Deus.
Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur magis
magisque a peccatis abstinendo, et bona operando.
Difficilia enim sunt haec. [Joan. Damascenus.]
Ut tamen breviter dicam, non aliud fuit illa Dei
summi exinanitio, nisi formae servilis, id est naturae
humanae susceptio. Utraque est igitur in Christo forma,
quia utraque vera et plena est in Christo substantia.
Inconverse enim et inalterabiliter unitae sunt