PL 191, col. 1308
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
adinvicem naturae, neque divina distante a propria
simplicitate, neque humana, aut conversa in divinitatis
naturam, aut in non existentiam divisa, neque
ex duabus una facta est composita natura.
Christus ergo una persona est, geminae substantiae,
nec tamen Deus, vel homo pars hujus personae dici
potest. Alioquin Filius Dei, antequam formam servi
susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati
ejus accessit. Sciendum tamen quod
non semper factum esse, ad creationem refertur,
sicut ibi: Domine, refugium factus es nobis [(Psal. LXXXIX)]
.
Et item: Factus es mihi in salutem [(Psal. CXVII)]
.
Non utique creationis diffinitio, vel
editio hic declaratur, sed nobis in refugium, vel salutem
esse dicitur quod prius non erat. Sed
quaeri potest cum nos Salvatorem nostrum profiteamur,
cur Apostolus eum factum dicat, ex semine
David, cum aliud sit fieri, aliud nasci. Qui etiam
alio loco dixit: Factum ex muliere [(Gal. IV)]
. Aliquid
igitur significavit hoc dicto. Quia enim non humano
semine concreta est caro Domini in utero
Virginis et corpus effecta, sed effectu et virtute Spiritus
sancti, ideo Apostolus dicit, factum non natum.
Aliud enim est semine admisto, et sanguinis coagulo
generari; aliud non permistione, sed virtute
procreari. Possunt homines generare filios homines,
sed non facere. Item, etsi non intercessit semen
hominis in conceptione Virginis, tamen, quia ex ea
carne Christus formatus est, quae constat ex semine,
recte dicitur factus ex semine. Quaerens
autem utrum debeat dici creatura, vel res creata
simpliciter, audiat Augustinum super hoc ita disserentem:
In principio erat Verbum [(Joan. I)]
,
et: Verbum caro factum est [(ibid.)]
, propter
nativitatem incarnationis ejus quae facta est in
tempore ex Virgine; et: Omnia per ipsum facta
sunt [(ibid.)]
Neque dicit omnia nisi quae facta sunt,
id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum
factum non esse per quem facta sunt omnia.
Etsi factus non est, creatura non est; si autem
creatura non est, ejusdem cum Patre substantiae
est. Omnis enim substantia quae non est Deus, creatura
est; et quae creatura non est, Deus est. Si
Filius non ejusdem substantiae est cujus est Pater,
ergo facta substantia est; etsi facta substantia est,
non omnia per ipsum facta sunt. At omnia per ipsum
facta sunt, Facta igitur substantia non est; qui
tamen, sicut ait Apostolus, factus est ei, scilicet ad
honorem Patris, secundum carnem, infectus vero
secundum deitatem. factus dico et specialiter, ex
semine David, [Haim.) quia Maria fuit de stirpe
David, ex cujus semine formata est caro Dominica
opere Spiritus sancti, in utero virginali. Sed attendendum