PL 191, col. 1312

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

notat causam, ut cum dicitur, secundum
divinitatem judicabit, id est ex virtute divinitatis.
Hae distinctiones suis locis diligenter animadvertendae
sunt.
Quaeri etiam solet utrum Christus, secundum
quod homo, sit persona. Ad quod dicimus: Si secundum
causam vel conditionem naturae notat, secundum
quod homo non est persona, quia ex eo quod
homo vel in quantum homo est, persona non est,
quia, si ex eo quod homo est, persona est, ergo vel
tertia in Trinitate, vel alia; sed alia non est. Ergo
tertia in Trinitate; ergo Deus, item. Ideo in quantum
homo non dicitur persona, quia non est in
quantum homo personali proprietate discretus a
Patre et Spiritu sancto, quia in quantum homo

non est genitus a Patre, vel Filius Patris. Filiatio
autem proprietas est, quia persona Filii distinguitur
ab aliis. Sed, si in quantum homo, non est persona
tertia in Trinitate, quomodo ergo supra dixit Augustinus:
Qui suscepit et quod suscepit una est in Trinitate
persona. Haec enim auctoritas innuere videtur
quod natura humana cum Verbo sit una persona
in Trinitate. Quod si est, ergo natura humana
cum Verbo est Deus. Ergo aliqua natura cum Verbo
est Deus, quae non semper fuit Deus. Ergo non tantum
divina natura est Deus, sed et alia. Quod quia
absurdum videtur, et alia plurima quae sequuntur
inconvenientia, praedicta Augustini verba, et illis
ubicunque inventa fuerint similia, hoc modo intelligenda
nobis videntur. Qui suscepit et quod suscepit,

una est in Trinitate persona, id est ita Deus
suscepit hominem quod eadem persona quae prius
erat, immutata permansit. Unio enim suscipientis
et suscepti unitatem personae, nec divisit nec variavit:
et tunc factum est, ut illa persona, quae ante
erat Deus, eadem homo esset. Unde super Joannem
ait: Quando Verbum caro factum est, una persona
facta est Verbum et homo, id est tunc factum est
ut eadem persona quod est Deus esset homo. Movet
nos quoque quomodo supra dixerit Augustinus illum
hominem assumptum a Verbo, cum ille sit persona,
et persona non sit assumpta. Alibi quoque expressius
idem dicit quo magis movemur: Si quis
dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum
a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit. Et

ita videtur quod persona a persona sit assumpta,
quod nefas est dicere aut sentire. Praedictarum auctoritatum
verba sic intelligi sane possunt, ut homo
Christus sive homo ille, ideo dicatur assumptus a
Verbo, quia anima ejus et caro, in quibus subsistit
homo, sunt assumpta a Verbo, ut ad ipsius hominis
Christi naturam respicias, non ad personam, cum
assumptum dicis. Item, quaeri solet utrum homo ille
coepit esse, vel semper fuerit, sicut simpliciter
enuntiamus Christum, vel Dei Filium semper fuisse
nec coepisse. De hoc Augustinus ita ait: Habuit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.