PL 191, col. 1313

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

aliquando Dei Filius quod nondum habuit idem ipse
hominis filius, quia nondum erat homo. Item, sic
nos electi, quomodo ille clarificatus, quia, priusquam
mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei
et hominum homo Christus Jesus [(I Tim. II)]
. Item,
Christus noster, etsi forte homo recens est, tamen
aeternus Deus est. Alibi autem legitur quod puer
ille creaverit stellas, et ipse Christus ait: Ego principium
qui et loquor vobis [(Joan. VIII)]
.
His itaque auctoritatibus in nullo refragantes dicimus
quod ille homo, in quantum homo est, esse coepit;
in quantum est Verbum, semper fuit. In hujusmodi
enim locutionibus sine adjectione determinationis,
nihil responderi convenit. Unde Augustinus:
Pater per ipsum in quantum Verbum ejus

est, etiam quae futura sunt fecit; sed profecto secundum
id quod homo est, ipsum pro nobis glorificavit.
Ipse ergo secundum quod homo praedestinatus
est, id est sine meritis sola gratia praeelectus,
non solum ut esset caput nostrum, et ut nec
origine traheret, nec voluntate perpetraret peccatum,
et ut e mortali natura clarificaretur in immortalem,
sed etiam ut esset Filius Dei in virtute, id est in eadem
potentia cum Patre. Et quod ipse sit Filius
Dei, potest videri ex hoc quod conceptus est et natus,
secundum Spiritum sanctificationis, id est quia
ex Spiritu sancto conceptus est. Considera vero
quia non fuit ei Spiritus sanctus pro semine, nec
dicimus illum patrem esse hominis Christi, ne dicantur

duo esse patres. Sed de Spiritu sancto conceptus
dicitur, ideo, quia operatione Spiritus, per
quem omnia sanctificantur. [Haimo] Et Dei munere
facta est illa conceptio. [Aug.] Probatur etiam
esse Filius Dei, ex resurrectione mortuorum Jesu
Christi Domini nostri, id est suorum, id est quia
mortuos fecit secum resurgere, qui fuerunt ejus,
quia ad se pertinebant, secundum illud: Multa corpora
sanctorum qui dormierant resurrexerunt cum eo [(Matth. XXVII)]
.
[Haimo] Et nota quod proprium nomen
posuit pro pronomine, more Hebraico, quae locutio
in Scripturis est usitatissima, et in veteribus praecipue
libris celeberrima, ut: Fecit Moses, sicut praecepit
Dominus Mosi [(Exod. XXXVIII)]
. Vel ita,
secundum spiritum; quasi dicat: Christus probatur

esse Filius Dei, secundum spiritum, id est quia suis
dedit spiritum sanctificationis, sanctificationis dico
incoeptae ex resurrectione animae, id est a remissione
peccatorum per quam anima resurgit a vitiis.
Est enim duplex resurrectio una animae,
altera corporis. De resurrectione animae ait Apostolus
in sequenti: Surge, qui dormis, et exsurge a
mortuis, et illuminabit tibi Christus [(Ephes. V)]
. Resurrectione,
dico, mortuorum Domini nostri Jesu
Christi, id est eorum qui mortui erant in peccatis,
qui dicuntur Christi, quia eos nullus alius curare

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.