PL 191, col. 1314

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

potuit, qualiter aliquis curandus a medico, illius
medici dicitur infirmus. Potest etiam de humana
natura hoc accipi, quod ait Apostolus, qui praedestinatus
est, ut etiam ipsa vere dicatur praedestinata. 4
Unde ait Augustinus: Praedestinata
est ista humanae naturae tanta et tam excelsa et
summa subvectio, ut quo attolleretur altius non haberet,
sicut pro nobis ipsa divinitas quo usque se deponeret
humilius non habuit, quam suscepta natura
hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem
crucis. De hoc eodem Haimo ait: Non de Verbo loquitur
hic Apostolus, sed de homine, qui non erat
antequam factus esset: humanitas enim, quae non erat
antea, illa praedestinata est, secundum hoc sic lege
litteram: qui Christus secundum quod homo, praedestinatus

est, id est ejus humanitas praedestinata
est, et praeordinata sine suis meritis, ut esset Filius
Dei in virtute, id est esset assumpta a Verbo existente
in eadem virtute divinitatis cum Patre, et
unita illi in unitate personae. Secundum spiritum
sanctificationis: Hoc ad illud refertur, quod supra
dictum est, factus est ex semine David secundum
carnem. Jungatur ergo ita, qui factus est ex semine
David secundum carnem; factus dico, secundum
spiritum sanctificationis, id est secundum operationem
Spiritus sancti, qui sanctos facit homines, qui etiam
formavit et sanctificavit ipsum hominem in utero
virginali ex semine mulieris, sine semine viri. Ex
resurrectione mortuorum. Hoc refertur ad illud quod
dixit, Filius Dei, quasi dicat: Et quod ipse est Filius

Dei, cui humana natura unita est, patet ex resurrectione
mortuorum Jesu Christi Domini nostri, id est
suorum, id est ex hoc quod secum mortuos resurgere
fecit. Et hunc ordinem verborum etiam Augustinus
ponit, sed dicit alterum ordinem certiorem et meliorem
videri. Vel ita potest legi, ut praedestinatus sicut
praescitus accipiatur et referatur hoc, ad cognitionem
hominum, sicut et illud: Ero illorum Deus [(II Cor. VI)]
,
id est cognoscar, et sit sensus: [Ambrosius]
Qui Dei Filius qui latebat in carne quid
esset, praesdestinatus est id est, praescitus ab aeterno,
manifestari Filius Dei in virtute resurgendi, scilicet
cum resurgit a mortuis. Omnis enim ambiguitas et diffidentia,
resurrectione ejus calcata est et compressa.

Nam in morte ejus etiam discipuli ejus dubitavere,
sed in resurrectione virtus divinitatis emicuit, sicut
ait: Cum ego exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
me ipsum [(Joan. XII)]
, id est tunc cognoscar omnium
esse Dominus. Praescitus est itaque manifestari Filius
Dei in virtute resurrectionis secundum Spiritum sanctificantem,
id est quia suis dedit Spiritum sanctum.
Deinde quam virtutem dixerit, exponit, subdens:
Ex resurrectione mortuorum; neque dicit ex resurrectione
Christi, sed mortuorum Jesu Christi Domini
nostri, quia sua resurrectio nostram facit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.