PL 191, col. 1321
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
prohibitus sum, cum hoc proposuerim. [Haimo] Nolo autem,
vel non arbitror, vos ignorare, fratres,
hoc, scilicet quia saepe proposui, non solum volui venire ad vos, et prohibitus sum
venire, aliquibus
impedimentis Deo id agente, [Ambrosius] sed putetis
culpa vestra fieri, ut modo dignos vos paretis.
Non ergo otiose se prohibitum dicit, sed et causas
morarum discernit, qui et hos ut se praeparent
adhortatus est, [Orig.] ut audientes gratiam sibi
spiritalem ministrandam fore, dignos se efficerent a
vitiis carnalibus abstinentes ad excipiendam eam.
Prohibitus sum dico usque adhuc, id est usque in
praesens. Per hoc ostenditur, id etiam esse curae
Deo, quo unusquisque apostolorum vel debeat ire,
vel non debeat, et quod dispensatione quadam, aliis
quidem sinat praedicare verbum Dei, aliis prohibeat. Fratres,
autem eos vocat, non solum, 6 quia
renati erant, sed etiam, quia erant inter eos qui
recte sentirent, licet pauci; unde supra dixit, vocatis
sanctis. Ut aliquem fructum habeam in vobis,
sicut et in caeteris gentibus, quasi dicat: Ideo desidero
venire, ut habeam in vobis fructum, id est ut
vos fructificetis per meam praedicationem; vel, ut
habeam fructum aliquem in vobis, id est ut ego
aliquod praemium pro vobis acquiram. Pro utilitate
ergo communi, cupidum se veniendi ad hos declarat,
ut et hi salutem spiritualis gratiae consequantur,
rectam habentes fidei professionem: et hic
fructum habeat apud Deum, ministerii sui. Fructum
habeam in vobis, dico, sicut et in caeteris
gentibus. Exemplo caeterarum gentium lacescit illos
ad fidem rectam, promptior enim, fit quis ad rem
sibi traditam, si illi multos videat assentiri.
VERS. 14, 15.-- « Graecis ac barbaris, sapientibus
et insipientibus debitor sum: ita quod in me
promptum est, et vobis qui Romae estis evangelizare. »
[Haimo] Quasi dicat: Ideo volo fructum habere in
omnibus, quia debitor sum omnibus evangelizare. Graecis ac barbaris,
id est omnibus gentibus. Graecos
praeposuit, quia ab eis omnis philosophia mundana
exordium sumpsit; barbaros vero eos dicit, qui
sunt quasi exleges, qui nec Hebraei, nec Graeci, nec
Latini sunt. Et debitor sum evangelizare, sapientibus
et insipientibus, ut nemo de utroque populo excludatur.
[Ambros.] Sapientes vero dicit illos qui
mundialibus rationibus eruditi erant, insipientes
qui illarum rerum imperiti sunt. His autem omnibus
se debitorem testatur, quia missus ad omnes;
nulli enim gentium populo specialius debetur haec
praedicatio, quia ad hoc missus fuit, ut omnibus
praedicaret, qui ad hoc accepit doctrinam ut aliis
traderet. De Judaeis autem tacet, quia magister
gentium erat; et sicut aliis debeo, ita et vobis qui Romae
estis debeo evangelizare, quia omnibus debitor sum.
Quod tale scilicet evangelizare vobis, in me promptum
est. Et si ego ad hoc paratus sum, ergo alterius
culpa remansit. Quamvis missum se dicat praedicare