PL 191, col. 1322
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
omnibus gentibus promptum tamen Romanis
se asserit evangelizare, apud quos regni Romani
caput est, et sedes. Ad membra enim pertinet, si
caput inquietum non fuerit. Ideo Romanorum pacem
optat, ut non multum se jactet Satanas, et ut
meliores sui operis fructus habeat.
VERS. 16.-- « Non enim erubesco Evangelium.
Virtus enim Dei est in salutem omni credenti,
Judaeo primum et Graeco. »
Quasi dicat: In me promptum est, et vere, quia non erubesco Evangelium,
sicut illi qui falsa praedicant,
et qui crucem Christi putant ignominiam. [Haimo] Hoc
enim dicto tangit eos qui non recte tradiderant; vel
qui de cruce confundebantur, de qua potius gloriari
deberent cum ipso Apostolo. Ideo non erubesco Evangelium,
quia ipsum Evangelium est virtus Dei, id est
virtutem Dei annuntiat, non infirmitatem; sapientiam
non insipientiam. Quod enim infirmum Dei,
fortius est hominibus; et quod stultum Dei est, sapientius
est hominibus [(I Cor. I)]
. Vel Evangelium est virtus
Dei, nobis credentibus, non aliis: quia per doctrinam
evangelicam peccatum dimittitur credenti, et, cum
res exigit, fiunt miracula quibus commendatur doctrina.
Quia enim incredibile videbatur quod praedicabatur,
ideo signis et prodigiis ab apostolis factis
firmabatur, ne diffiderent homines de his quae dicebant
qui tanta faciebant. [Ambros.] Nulli enim dubium
est virtuti verba cedere. Ideoque non se dicit Apostolus
erubescere de Evangelio Dei; illos autem
erubescere significat, quia quod tradiderant, in reprehensionem
veniebat, nec quoquam virtutis testimonio
firmabatur, et discordabat, a doctrina evangelica
et apostolica. Evangelium igitur est virtus
Dei, quia invitat ad fidem, et dat salutem omni credenti
dum peccata remittit, et justificat, ut a secunda
morte detineri non valeat, signatus mysterio
crucis. Unde subdit: Evangelium dico, valens in salutem
omni credenti. Quod vero dixit omni, determinat: Judaeo primum
credenti, et Graeco, id est
gentili, quod in Graeco manifestum est. In Graeco
enim gentilem significat. Quamvis autem praeponat
Judaeum causa patrum, tamen et ipsum simili modo
indigere dicit dono Evangelii Christi. Si itaque et
Judaeus non justificatur nisi ex fide Christi, quid
ergo opus est esse sub lege? [Hesychius] Vel ita:
Judaeo primum et Graeco, quasi dicat: Evangelium
valet in salutem omni credenti; Evangelium dico,
necessarium Judaeo, et Graeco, id est gentili; sed
primum, id est maxime Judaeo. Judaei enim hanc
Evangelii salutem et liberationem habebant necessariam
valde, utpote etiam alios seducentes.
VERS. 17.-- « Justitia enim Dei in eo revelatur
ex fide in fidem, sicut scriptum est: Justus autem
ex fide vivit. »
[Haimo] Quasi dicat: Vere Evangelium est credenti
in salutem, quia est ei in justitiam, quae est causa
salutis, quod clare ostenditur in ipso Evangelio. Et
hoc est quod ait: Justitia enim Dei revelatur in eo,