PL 191, col. 1323

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

scilicet Evangelio. Justitia Dei est qua gratis
justificat impium per fidem sine operibus legis, ut
alibi dicit Apostolus: Inveniar in eo non habens meam
justitiam quae ex lege est, sed eam quae ex fide est [(Philip. III)]
.
Haec est justitia Dei, quae in Testamento
Veteri velata, in Novo revelatur; quae ideo
justitia Dei dicitur, quia impartiendo eam justos
facit. [Ambros.] Hanc autem justitiam Evangelium
revelat, ipso effectu, [Haimo] scilicet dum
dat fidem homini per quam justificatur, qui credit
Deum justum et veracem in promissis. Revelat
etiam hanc justitiam Verbo, dum in eo dicitur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit [(Marc. XVI)]
,
id est justus. [Ambr. Magnus] Vel justitia
Dei est, quia quod promisit dedit, quae justitia

revelatur, in eo qui credit se consecutum, quod
promiserat Deus per prophetas suos. Qui enim hoc
credit et confitetur, justum Deum probat, et testis
est justitiae ejus. Et loquitur Apostolus hic contra
Judaeos, qui negant hunc esse Christum, quem promisit
Deus. Secundum hoc, ita lege: Bene dixi esse
in salutem omni credenti, quia in eo qui credit,
sive Judaeus sit, sive Graecus, revelatur justitia
Dei, id est justus apparet Deus et verax. In eo vero
qui non credit, injustus videtur; negat enim veracem
esse Deum, qui non credit eum dedisse quod
promisit. Unde subdit: Ex fide in fidem; quasi dicat:
Justitia Dei revelatur, tendens ex fide Dei promittentis
in fidem hominis, qui credit ei, quia in
credente justus apparet Deus. Vel secundum alteram

praemissam sententiam sic procede: Justitia
Dei est ex fide, haec autem justitia fidei, est ei homini
qui transit ex fide in fidem. [Haimo] Hoc
dicit, propter omnes partes fidei, ut omnis qui
vult per fidem justificari universos articulos Symboli
habeat, ut transeat Judaeus et quicunque alius
ex fide Veteris Testamenti, ubi unus Deus colebatur,
in fidem Novi Testamenti, ubi Pater, et Filius, et
Spiritus sanctus colitur, ex fide primi adventus in
fidem secundi, ut utrumque credat ex fide primae
resurrectionis, quae est in anima, in fidem secundae
quae erit in corporibus; ex fide promissionis, in
fidem redditionis, ut credat Deum promisisse ac
reddidisse, vel redditurum fore; ex fide praedicatorum

in fidem populorum, ut credat quod credunt
majores et minores; ex fide seminantium, id
est prophetarum, in fidem metentium, id est apostolorum
transeat justificandus, vel transeundum
fore intelligat de fide verborum et spei in fidem
rerum et speciei. [Haimo] Est enim fides qua
creduntur quae non videntur, quae proprie dicitur
fides. Sed tamen etiam est fides rerum, qua
non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur:
quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam
sanctis praebebit ipsa Dei sapientia. Non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.