PL 191, col. 523
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
calcaneum meum, id est finem vitae, quod secundum
finem judicamur. Ideo diabolus insidiatur calcaneo.
VERS. 7.-- « Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. »
Sicut sustinuerunt. [Rem., Aug.] Quasi dicat:
Hoc agunt sicut, utpote illi qui sustinuerunt animam
meam, tanquam grave pondus, id est utpote
illi quibus gravis sum ad videndum. Unde in libro
Sapientiae: Opprimamus virum justum; gravis enim
nobis est ad videndum [(Sap. II)]
. Illi tales sunt, sed
tamen salvos facies illos, o Domine. Et hoc pro nihilo.
Vel ita secundum aliam litteram, quae est, sicut sustinuerunt animam meam pro nihilo salvos facies.
Et loquitur hic Ecclesia Christo, dicens: Anima
mea sustinuit foris latrones intus abscondentes et,
sicut ego sustinui, sic, tu Christe, salvos facies
illos, id est tu sustine et ora pro illis, et salvi erunt.
Salvos facies, dico, et hoc, pro nihilo, quia nullus
tibi inde labor quasi nihil tibi sit, quia si desperati
sunt, verbo eos curas. Vel, pro nihilo salvos facies
illos, quasi pro nullis eorum meritis, sed gratis,
per pietatem. Vel, per hoc salvabis, quia confringes.
Vel, deduces populos in ira, scilicet dum per flagella
Dei resipiscant, quia scilicet terres tribulationibus,
et sic deducis eos ad te. Est enim ira consummationis,
qua filii flagellantur ad correctionem. Et ira
consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem.
Vel, confringes populos in ira, id est dum
iram Dei futuram praevident.
VERS. 8.-- « Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. »
Deus vitam meam. [Alcuin., Cassiod., Aug., Cassiod.]
Nota quod triplex est vita hominis, scilicet
naturae qua vivimus, spiramus; vita gratiae qua in
Christo vivimus; vita peccati quae in vitiis agitur.
Duae sunt a Deo quae bonae sunt, scilicet vita naturae
et gratiae. Tertia est ab homine, quae mala est.
Has omnes Deo annuntiare debemus, et primo de
vita peccati. Vides qualiter Deo sit annuntianda.
Quasi dicat: Confringes populos, et ego ad institutionem
eorum, annuntiavi tibi vitam meam, quae
mala semper fuit. Vitam Deo nuntiat, qui peccata
Deo confitetur, non Deum docens, sed se damnans,
ut sic solvatur. Vel de vita naturae et gratiae accipitur
sic. Quasi dicat: Illos confringes, ego autem ut
non ingratus, annuntiavi tibi, o Deus, id est attribui,
vitam meam, naturae et gratiae, quia ut vivam
tu fecisti. Ideo tibi vitam meam annuntio, non mihi,
ut alii id sequantur. Lucris enim Dei prodest, ut
alios invites ad accipiendam vitam, quam accepisti,
ut qui vivit jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus
mortuus est [(II Cor. V)] ; ita ego. Et tu posuisti
lacrymas meas in conspectu tuo, id est sicut erant
in promissione tua, id est exaudisti me deprecantem
sicut promiseras te exauditurum flentem, inveni te
misericordem in promittendo, veracem in reddendo.
Attende quam piae lacrymae sunt quae pro