PL 191, col. 524

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

inimicis orant. Et ideo acceptae sunt Deo sicut ipse
promisit. Vel sic distingue litteram, Posuisti lacrymas
meas in conspectu tuo: hic distingue, manente
eadem sententia.
VERS. 9.-- « Sicut et in promissione tua; tunc
convertentur inimici mei retrorsum. »
Sicut et in promissione tua, etc. [Gl. int., Aug.]
Quasi dicat: Salvos facies et confrintes, sicut est, et
in promissione tua, quia promisisti Abrahae: In semine
tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII)]
. Et tunc
scilicet quando confringes, inimici mei convertentur
a suo errore, ita ut sint retrorsum, id est sequantur
qui praeire volebant. Et
VERS. 10.-- « In quacunque die invocavero te;
ecce cognovi quoniam Deus meus es. »
In quacunque die, [Cassiod., Aug.] scilicet sive in
pueritia, sive in media aetate, sive in fine vitae invocavero
te, non aliud quaerens quam te, ecce cognovi
quoniam Deus meus es. Ecce magnae divitiae. Quantumlibet
avarus sis, sufficit tibi Deus; etenim avaritia
terram quaerebat possidere totam. Adde et coelum.
Adde, quod plus est, qui fecit coelum et terram.
Et est sensus, ac si diceret: Quandocunque
invocavero te, audies me. In quo mira Dei clementia
advertitur, quae quodlibet tempus nostrae conversionis
exspectat, quandocunque rogatur, se indulget.
Et nota quod ait: Deus meus es. Quasi dicat: Et
si omnium Deus meus proprie, qui mihi subvenis,
quem colo, quem amo, alii sunt alieni. Et ideo
VERS. 11.-- « In Deo laudabo verbum, in Domino

laudabo sermonem; in Deo speravi, non timebo
quid faciat mihi homo. »
Laudabo verbum, [Aug., Hier., Cassiod., Alcuin.,
Cassiod.] id est, doctrinam in Deo ei attribuendo.
Idem dicit quod supra dixerat. Et sermonem, id est
quidquid supra loquar, laudabo in Domino, id est
attribuam, et si quid urget, speravi in Domino. Et
ideo, non timebo, etc. Vel ita, in Deo Patre, laudabo
Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et
de Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu
sancto, hoc de potentia Verbi dicitur, qua est
coaeternum et consubstantiale Patri. Postea de humanitate
ejus subdit, in Domino, id est in Christo,
qui Verbum caro factum est: laudabo sermonem, id

est praedicationes, quibus regulam vivendi, et salutem
mundo dedit. Haec duo praedicat iste, scilicet
potentiam Verbi, et humanitatem Christi. Vel ita,
ut trinitas notetur personarum per tria verba quae
ponit, in Deo Patre laudabo Verbum, 119 id est Filium;
in Domino, et Spiritu sancto, laudabo sermonem,
id est Filium, quia quidquid secundum substantiam
dicam de una persona, et de reliquis. Et si
quid urget, in Deo speravi, mundana contemno. Et
ideo, non timebo quid faciat mihi homo, quia etsi
quae extra sunt, eripit, non quae intus, quia nihil
nisi mundana eripit. Idem est finis hujus partis qui
et primae.
PARS. III. VERS. 12.-- « In me sunt, Deus, vota
tua: quae reddam laudationes tibi. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.