PL 191, col. 538

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Illi ita decurrunt, sed econtra intendit Deus
per misericordiam, ad salutem eorum, arcum suum,
id est minas quibus terret, donec infirmentur,
id est dum convertantur, ut Saulus infirmatus est,
audiens: Quid me persequeris? [(Act. IX.)]
Qui hoc
clamabat de coelo arcum tendebat. Multi ergo infirmati
sunt ipsius intensione arcus perterriti. Sed quid
non infirmati patientur? ecce.
VERS. 8.-- « Sicut cera quae fluit, auferentur;
supercecidit ignis, et non viderunt solem. »
Sicut cera quae fluit auferentur, [Aug., Alcuin.,
Aug.] id est ignem concupiscentiarum peribunt; ut
enim ignis vestem, sic libido consumit animam.
Vel ita, Deus intendit arcum suum, id est vindictam,
donec intus et extra infirmentur; et accipitur

in malo, et auferantur a conspectu Dei, missi in
gehennam; vel, auferantur, hic in praesenti, a terra
sua, sicut cera quae fluit, supercecidit ignis, etc.
Sciendum quod inter primum peccatum, quod est
superbia, et ultimam poenam, quae est ignis aeternus,
quaedam media sunt, quae et peccata sunt et poenae
de quibus ait, supercecidit ignis, scilicet superbiae,
vel concupicentiae et irae. Et ideo non viderunt solem,
scilicet justitiae, de quo in libro Sapientiae dicunt
mali: Erravimus a via veritatis, et sol justitiae non
illuxit nobis [(Sap. V)]
. Hic legitur prius secundum
aliam litteram, quae est
VERS. 9.-- « Priusquam intelligerent spinae vestrae
rhamnum, sicut viventes, sic in ira absorbet eos. »
Priusquam producat spinas vestras rhamnus, sicut

viventes sic in ira absorbet eos. [Aug., Alcuin.] Ibi
per rhamnum accipiuntur peccata, per spinas
punctio aeternae damnationis. Rhamnus est enim
herba prius mollis, sed quae post vertitur in spinas:
sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Et
hoc est quod dicit, supercecidit ignis, vitiorum. Et
ille ignis absorbet eos, id est devorat eos sicut viventes,
id est dum adhuc vivunt. Nec simpliciter
dicit, viventes, sed addit: sicut, quia non vera, sed
falsa est impiorum vita. Videntur vivere, et non
vivunt. Addit sicut in ira. Non simpliciter dicit, in
ira, Deus tranquillus judicat. Vel quia modo non est
ira comparatione futurae vitae. Absorbet dico, Priusquam
producat spinas vestras rhamnus, convertit sermonem

ad eos, id est, priusquam voluptatum tormenta
procedant. Dum enim adhuc vivunt, ignis
vitiorum qui supercecidit in ira Dei, devorat eos et
occultat rhamnum, id est rhamni spinam, id est
peccati punctionem extremam, ne modo videatur.
Vel secundum litteram nostram accipiuntur peccata
etiam per spinam; per rhamnum, extrema
damnatio. Et est priusquam spinae vestrae, id est
peccata, intelligant rhamnum, id est acutam damnationem,
etiam extremo ignis vitiorum, absorbet
eos, id est devorat eos sicut viventes. Sic in ira
absorbet eos. Hoc non mutatur.
PARS III. VERS. 10.-- « Laetabitur justus, cum
viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguino
peccatoris. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.