PL 191, col. 537
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
Terra sunt praesentia, quibus homo delectatur;
cauda, praeterita peccata. Et notandum quia non
laudatur a Scriptura, undecunque datur similitudo
ut de iniquo judice, qui rogantem viduam exaudivit,
quem Dominus non commendat [(Luc. XVIII)] .
Ita et hic.
VERS. 5.-- « Quae non exaudiet vocem incantantium:
et venefici incantantis sapienter. »
Quae aspis, quia obturat aures, non exaudiet
vocem incantantium ut ad lucem reducatur, et venefici
incantantis sapienter, quantum ad artem suam.
[Aug., Alcuin., Aug., Alcuin.] Ita et isti non audiunt
vocem Christi et apostolorum, qui sunt incantatores
aures sapientes, ut ad lucem exeant. Vel secundum
aliam litteram; medicamenti medicati a sapiente.
Qualis sit vox incantatorum, his verbis ostenditur.
Est enim medicamentum confectum. Medicamenvero
confectum est omnia praecepta legis et prophetarum.
Omnia praecepta medicamentum erant ante
adventum Christi, sed non medicatum, quia nemo
eo curabatur; sed adventu Christi medicatum est qui
implevit legem et prophetas. Ligno enim posito in
Marach, dulcorata est aqua, ut possent bibere filii
Israel, ante non valentes gustare prae nimia amaritudine [(Exod. XV)] .
Haec est legis amaritudo, quae
gratia Evangelii dulcorata est. Et quod in sacramentis
legalibus latebat, in lucem positum est,
demonstrata est nobis civitas constituta super
montem, quae abscondi non potest [(Matth. V)] , id
est Ecclesia et lucerna posita super candelabrum,
id est doctrina veritatis est in manifesto. Ubi enim
latebat Ecclesia Christi, et veritas Christi? Nonne
ipse est mons, qui crevit ex minimo lapide, et implevit
faciem terrae? Nonne iste est serpens in ligno
suspensus, quem intuendo percussi a serpentibus
sanantur. Hic est ergo sapiens a quo medicatur
medicamentum.
PARS II. VERS. 6.-- « Deus conteret dentes eorum
in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. »
Deus conteret. [Cassiod., Aug.] Secunda pars
ubi dici quae eis sit retributio. Quasi dicat: Illi ita
contemnunt, sed Deus conteret dentes, id est
dolosa verba, eorum, quibus est furor, ut aspidis.
Et hoc in ore ipsorum, quia verbis suis capiet eos.
Ore enim suo contra se dicunt quos aspidi comparabant
leonibus, et jam comparat subdens, molas
leonum, id est inclamationes mortis, quas Judaei
fecerunt, confringet Dominus, ne ad effectum
veniant. Nota quod aspides erant Judaei, dum insidiose
tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt.
Horum molae fractae sunt, quando surrexit;
quod apertius exponit subdens, qui tales et si modo
torrentes, tamen
VERS. 7.-- « Ad nihilum devenient tanquam aqua
decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. »
Ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens. [Cassiod.] Ecce hic etiam torrentibus comparantur,
quia sonantes ad saxa superbiae improvisi sunt,
et praecipites. Sed cito transeunt, tot malis comparantur.