PL 191, col. 61
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
Et dicitur hoc a simili exsulantium, qui dum
sunt in via, facilius revocantur; cum jam stant,
difficilius; demum difficillime, cum jam ibi magistri
et domini effecti sunt. Ita qui sola voluntate
peccat facilius redit; qui opere, difficilius; qui vero
consuetudine vel doctrina verbi, difficillime revocatur.
[AUG. lib. I, De sermone Domini in monte, et
serm. 90 De tempore.] Isti sunt tres mortui, quos
Dominus suscitavit, in domo, in porta, in sepulcro:
hoc est triduum quo Moyses volebat educere
populum Dei de Aegypto. Item nota: Peccatorum
impiorum pestilentiae. Nam impius est qui peccat
in Deum, peccator in se, pestilens in proximum.
Et Adam in Deum et in se, et in proximum peccavit.
1 PSALMUS PRIMUS.
VERS. 1.-- « Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit, et in cathedra
pestilentiae non sedit. »
[Cassiod.] Beatus dicitur cui omnia optata succedunt, vir
scilicet contra prospera et adversa firmus, qui non abiit
[Gl. int.] a Deo in regionem dissimilitudinis,
id est cogitatione non peccavit, quamvis esset
positus, in consilio impiorum, id est quamvis
impii hoc molirentur: quod est laudabilius [Aug. et
Hier.] Non abiit iste, sicut Adam, qui consensit
uxori, a diabolo deceptae. Impii hoc molientes, daemones
sunt, et Scribae, et Pharisaei. Et in via peccatorum
non stetit [Aug.]. Via peccatorum mundus est,
in quo quidem natus, et inter peccatores conversatus
est, sed non tenuit eum illecebra saeculi [Gl.
int.] Vel, via peccatorum est prava operatio, quae
ducit ad mortem. Et est: in via peccatorum non stetit,
id est vel in mundo, vel in prava operatione Et in cathedra pestilentiae non sedit
[Aug.], id
est, noluit terrenum regnum. Est enim pestilentia,
morbus late pervagatus, omnes, aut pene omnes involvens,
et dicitur a pastu, quasi pastulentia. Hic est
amor dominandi quo vix caret aliquis. Vel, cathedra
pestilentiae, accommodatius accipitur prava, et
perniciosa doctrina, quae ut cancer serpit. Et est in
cathedra pestilentiae non sedit, id est non perniciosam
doctrinam docuit, sed salubrem. Ecce hoc
primo versu ostenditur immunis ab omni malo per
remotionem eorum quae in primo homine fuerunt.
VERS. 2.-- « Sed in lege Domini voluntas ejus;
et in lege ejus meditabitur die ac nocte. »
Sed in lege Domini [Rem.]. Hic ostenditur Christus