PL 191, col. 62
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
[REMIG.] Quasi diceret: Primus homo miser et
infelix, qui abiit in consilio impiorum. [Gloss. interlin.]
Id est serpentis et Evae, id est consensu voluntatis
peccavit; in via peccatorum stetit, id est
opere peccavit. [ALCUIN.] Et in cathedra pestilentiae
sedit, dans aliis exemplum peccandi, id est docendo
vel consuetudine peccavit. Cathedra enim proprie
doctorum est sicut thronus regum, tribunal judicum.
[REMIG.] Ecce ostendit primum hominem tribus modis
peccasse. Peccatur enim cogitatione, actu, verbis,
docendo. Nunc quo ordine creverunt in primo homine
removeri debent a secundo. Ac si dicat: Primus
homo infelix, qui abiit, stetit, sedit, sed secundus
est beatus.
PETRI LOMBARDI COMMENTARIUS IN PSALMOS DAVIDICOS.
plenus omni bono in se, quia non est perfecta
laus fugere vituperanda, nisi sequantur laudanda.
Unde post ostensam immunitatem, addit, Sed in
lege, quasi dicat: Non abiit, non stetit, non sedit,
sed in lege Domini fuit voluntas ejus [Aug.]. Aliud
est esse in lege, aliud sub lege. Qui est in lege, secundum
legem agit, voluntarie legi obediens. Qui
autem sub lege est, secundum legem agit, necessitatis
timore coactus. Ille liber, iste vero servus. Iterum:
Aliud est lex litterae, quae scribitur servo;
aliud lex sanctitatis, quae mente conspicitur a filio,
qui non indiget litteris; justo enim lex posita non
est, ut ait Apostolus [(I Tim., I)] . Dicit ergo, in lege
Domini quia voluntate serviebat, non sub lege, quasi
ex tristitia et ex timore serviret voluntas ejus, id
est Christi [Cassiod.]. Voluntas dicit, ut ostendat
quod non sit taedium ei laborum. Et haec voluntas
non est otiosa, vel non est ad horam [Aug.]. Sed meditabitur die ac nocte,
id est assidue, et in prosperis,
et in adversis. Dies enim laetitiam, nox adversitatem
significat. [Cassiod.] In lege ejus: non utique
in littera legis, sed in sanctitate propositi. Et est
haec legis meditatio sanctitatis jugis observatio. Vide
qualiter haec praecedentibus respondeant. Ibi dicit,
non abiit; hic, voluntas in lege. Ibi, non in via peccatorum
stetit, non in cathedra pestilentiae sedit;
hic, assidue in lege Domini meditabitur.
VERS. 3.-- « Et erit tanquam lignum quod plantatum
est secus decursus aquarum: quod fructum
suum dabit in tempore suo. »
Et erit tanquam lignum quod plantatum. [Alcuin.]
Supra ostendit Christum immunem ab omni malo,