PL 191, col. 66

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

tergent. Qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes,
quidquid illicitum aliquando fecerunt, ab
oculis judicis, eleemosynarum superductione cooperiunt.
Quibus judex veniens, in dextera consistentibus
dicit: Esurivi et dedistis mihi manducare, etc. [(Matth. XXV)] .
Alii autem non judicantur, et regnant,
qui et praecepta legis, perfectionis virtute transcendunt,
quia nequaquam hoc solum quod cunctis divina
lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiori
desiderio plus exhibere appetunt quam
praeceptis generalibus audire potuerunt. Quibus Dominica
voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia, et
secuti estis me, cum sederit Filius hominis in sede
majestatis suae sedebitis et vos super thronos judicantes
XII tribus Israel [(Matth. XIX)]
. Et de quibus

propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senatoribus
populi sui [(Isa. III)]
. Et de quibus Salomon,
cum de sanctae Ecclesiae sponso loqueretur, intulit
dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit
cum senatoribus terrae [(Prov. XXXI)]
.
Hi itaque in extremo judicio non judicantur et
regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt.
Reliquentes quippe omnia plus propria devotione
exsecuti sunt, quam juberi generaliter audierunt.
Speciali namque jussione paucis perfectioribus,
et non generaliter omnibus dicitur, hoc quod
adolescens dives audivit: Vade et vende omnia, etc. [(Matth. XIX)] .
Si enim sub hoc praecepto, id est consilio
cunctos jussio generalis astringeret, culpa
profecto esset, aliquid nos de hoc mundo possidere.

Sed aliud est quod per Scripturam sacram dicitur
omnibus, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur.
Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur,
quia et praecepta generalia vivendo vicerunt.
Sicut enim non judicantur et pereunt, qui
suadente perfidia legem tenere contemnunt, ita non
judicantur et regnant, qui suadente etiam pietate
ultra generalia divinae legis praecepta perficiunt.
Hinc est quod Paulus etiam specialia praecepta transcendens,
plus operae exhibuit quam institutione legis
et permissionis accepit. [Aug.] Cum enim accepisset
ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret,
et Evangelium audientibus contulit, et tamen
Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo

iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret
accepit; sed majus quo viveret, invenit? Recte ergo
judicium pauperibus tribuit, quia quanto huic
mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc,
acceptis sedibus, majori culmine potestatis excrescunt.
Hinc alias dicitur: Donec justitia convertatur
in judicium [(Psal. XCIII)]
. Justitia ergo in judicium
vertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibiliter
vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur.
Hinc Laodicensi Ecclesiae dicitur: Qui vicerit,
dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici
et sedi cum Patre meo in throno ejus [(Apoc. III)]
,
Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit,
quia post passionis certamina, post resurrectionis
palmam, claruisse omnibus quod potestati

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.