PL 191, col. 67

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Patris esset aequalis judicavit, eique se non disparem,
calcato aculeo mortis innotuit. Unde et Mariae,
necdum se credenti Patri similem, dicit: Noli me
tangere, nondum enim ascendi ad Patrem [(Joan. XX)]
.
Nobis enim in throno Filii sedere est, ex ejusdem
Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum
ex ejus virtute percipimus, velut in ejus
throno residemus. Nec abhorret a vero, quod alias
super XII thronos venturos testatur esse discipulos.
Hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. Per
thronos quippe XII, universale judicium; per thronum
vero Filii, singulare culmen judiciariae potestatis
ostenditur. Vel ita, et accipit eosdem impios
et peccatores, quos quia ventus projicit, ideo non
resurgent impii in judicio, id est ut judicent in futuro.

Hoc convenit cum secunda sententia, sed differt
quod sequitur: Et ipsi ideo peccatores non
resurgent in concilio justorum, id est ut judicati in
collegio sanctorum quiescant. Vel, in concilio justorum,
in eodem sensu, id est in aeterno bono, quod
sanctis sequi consilium est.
VERS. 7.-- « Quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit. »
Quoniam novit, quasi dicat: Impii non resurgunt
cum sanctis in judicio, quia opera justorum Deus
diligit; impiorum vero, non; hoc est, quoniam novit,
etc. Vel sic, junge secundum primam praecedentem
sententiam: Non resurgunt hic in anima, quia
Deus non approbat eorum opera; nam justorum
tantum, et hoc est, quoniam novit Dominus viam

justorum, ut sua et approbat, et iter, id est opus impiorum peribit.
Peribit dicit pro non novit Dominus,
sed planius dicitur, quia hoc est nesciri a
Domino quod perire; et sciri a Domino est manere
et esse.
COLLATIO IN PSAL. I: « BEATUS VIR. »
VERS. 1.-- In cathedra pestilentiae non sedit.
Noster interpres significantius expressisse videtur
dictionem Hebraicam et Graecam, haereticae pravitatis
notando perniciem corruptissimam, quam si dixisset
illusorum Hebraice LETZIM, aut vertisset
pestilentiarum, Graece λοιμῶν. Nam legendo
simpliciter illusorum, aut pluraliter pestilentiarum,
non habetur forsan tale pondus emphaseos, quam
praescribit Propheta, et quam divus Hieronymus
explicat, ad illud Isa. LXVI, Eligam illusores, sive illusiones

eorum, et quae timebant adducam eis. « Causas,
inquit, reddit cur traditi sint Scribis et Pharisaeis
illusoribus suis, de quibus primus psalmus,
juxta Hebraeos canit: Et in cathedra illusorum non
sedit, quos appellant LXX pestilentes, quales fuerunt
filii Heli, filii pestilentiae. Idem in illud Isa. III: Et effeminati dominabuntur eis.
Pro quo ait in Hebraeo
scriptum est TAALULIM, quos LXX,
et Theodotio illusores interpretati sunt. Deinde subdit:
Possumus illusores dicere et magistros populi
Israel, qui devorant populum Dei sicut escam panis,
et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque
stultitiae discipulorum. Rursus in illud
ejusdem prophetae: Popule meus, qui te beatum dicunt,
etc. [(Isa. III)] . Scribas et Pharisaeos exactores
appellaverat non magistros, et supra illusores. »
Haec ille. Quae perspicue insinuant nostram editionem
praeter alia, prophetice taxare pestilentem Pharisaeorum
farinam, de qua Salvator ait, Matth. XVI:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.