PL 191, col. 80

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

in nobis facit ipse. Et est, Exsurge, Domine, id est
fac me resurgere a morte. Quod aperit subdens, salvum me fac, Deus meus.
VERS. 7.-- « Quoniam tu percussisti omnes adversantes
mihi sine causa; dentes peccatorum
contrivisti. »
Quoniam tu percussisti, hoc non retropendet, id
est a praecedentibus non continuatur, nec praecedentis
causa hic redditur; non enim propterea salvum
facit, quia percussit; sed inde contriti sunt
dentes, id est maledica verba in irritum ducta,
quia percussit. Et est, salvum me fac, Deus meus,
et, me salvato, contrivisti dentes peccatorum, id
est maledica verba in irritum deduxisti: quibus
mali dilacerant Christum et Christianos. [Gl. int.]

Vel, dentes sunt principes peccatorum, qui quosdam
de numero sanctorum praecidunt, et malis
incorporant. Et hoc inde est, quoniam percussisti
omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum
contrivisti, [Aug.] id est omnes haereticos,
qui sunt intus in Ecclesia nobiscum, corpore quidem,
non mente.
VERS. 8.-- « Domini est salus, et super populum
tuum benedictio tua. »
Domini est salus. [Gl. int.] Convertit verba ad
homines, quasi dicat: Et quia ita est, ut dixi, o
homines, hoc vobis credendum est, quia Domini est
salus: [Aug.] inde pro eis fit oratio ad Dominum,
ad quem loquitur Christus sic, et, o Domine, benedictio
tua sit super populum tuum, id est qui sperat

de te salutem, non ab alio.
Aliter potest legi psalmus iste, ut loquatur totus
Christus hic, id est Ecclesia et caput ejus inter
procellas persecutionum constituta. Et secundum
hoc, in titulo per David intelligitur Ecclesia, cum
capite suo; per Absalon, persecutores Ecclesiae. Et
est sensus tituli, psalmus iste attribuitur David, id
est Ecclesiae, agens de hoc quod fuit, cum fugeret
David a facie Absalon filii sui, id est a praesentia
persecutorum. Timens ergo Ecclesia, ait: Domine,
multiplicati sunt qui tribulant me, et ut quid?
et vere, quia multi insurgunt adversum me, Christianum
nomen exstinguere cupientes. Multi dicunt
animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Aliter,

persecutores non sperarent delere Ecclesiam late
pullulantem. Ipsi ita: Tu autem, Domine, susceptor
meus es, quia in Christo homine suscepta est Ecclesia,
et cum eo exaltata. Unde sequitur: 6 Et
tu es gloria mea, et exaltans in coelo vaput meum,
id est Christum, qui primus ascendit in coelum.
Et merito, quia voce mea ad Dominum clamavi,
hoc non mutatur. Et excudivit me de monte sancto
suo, id est de Christo, vel de justitia sua. Quid
tibi fecit? [Hier., Aug., Alcuin.] Ecce: Ego dormivi,
olim in vitiorum torpore, et soporatus sum,
et post exsurrexi secundum illud: Exsurge a mortuis
qui dormis, et illuminabit te Christus. Et hoc
non propter me, sed quia Dominus suscepit me. Et
ideo, Non timebo millia populi circumdantis me, id

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.