PL 191, col. 81

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

est gentes quae conantur exstinguere Christianum
nomen. Et ut hoc fiat, Exsurge, Domine, scilicet
Christe, caput meum, in cujus ressurectione salus
est. Unde: Salvum me fac Deus meus. Et me regnante
dicit Ecclesia: Percussisti confusione omnes
adversantes mihi sine causa. Et quoniam percussisti
omnes adversantes mihi sine causa, ideo dentes
peccatorum contrivisti, id est verba maledica vel
principes. Et quia ita fecit Dominus, ergo credite,
homines, quod Domini est salus, et, o Domine, super
populum tuum benedictio tua.
Potest etiam legi psalmus iste moraliter, in persona
uniuscujusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus
impugnatur, et secundum hoc per David accicipitur
quilibet fidelis; et per Absalon, vitia et concupiscentiae

carnales. Fidelis ergo vitiorum pugnam
sentiens, ait: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant
me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt
animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. Coacervatione
namque vitiorum, subrepit desperatio sanitatis,
quasi vitiis insultantibus animae vel etiam diabolo
et angelis ejus per suggestiones. Tu autem, Domine,
susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum.
id est Christum in coelo, vel mentem meam quae servit
legi Dei. Et merito, quia Voce mea ad Dominum
clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo: hoc
non mutatur. Ego dormivi et exsurrexi, Dominus susceptor
meus; hoc non mutatur. Ideo non timebo
millia populi circumdantis me. Hic cum est populus

vitiorum et daemonum, Exsurge Domine, salvum me
fac, Deus meus; hoc non mutatur. Quoniam tu percussisti
omnes adversantes mihi sine causa. Recte hoc
dicitur de diabolo et angelis ejus in praedestinatione,
id est secundum hoc quod a Deo praedestinatum est
de eis, et futurum. Dentes peccatorum, id est auctores
vitiorum, qui conantur eum de corpore Christi
praecidere, eos scilicet qui ei maledicunt. Domini
est salus. Cavenda est superbia, et totum Deo
dandum. Et super populum tuum benedictio tua, id
est super unumquemque nostrum.
COLLATIO IN PSALMUM III, « DOMINE, QUID MULTIPLICATI? »
VERS. 3.-- Tu autem, Domine, susceptor meus
es, Heb. MAGEN BAADI. Hieronymus juxta
Hebr. clypeus circa me; Pellicanus, Sanctes, et pro

Cajetano interpretes, clypeus pro me; Pratensis et
Campensis, scutum pro me, in eamdem recidunt sententiam
cum nostra lectione. Et certe radix unde
derivatur id nominis, significat protexit. MIGGEN,
inde MAGEN protectorem, sive susceptorem, aptissime

Cum invocarem. Titulus: In finem psalmus cantici
David. [Aug. Hier. Alc.] Finis duobus modis accipitur,
scilicet pro consumptione, et pro consummatione, id
est quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Pro
consumptione, ut cum dicitur, finita est candela, vel
finita est expensa. Pro consummatione, ut cum dicitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.