PL 191, col. 82

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

referet ad quod alludit scutum seu clypeus,
ut Munsterus verterit, protectio es circum me. Verumtamen
longe magis respondet editio LXX, et
Latina mysterio Incarnationis, ut clare habes in explanatione
contextus.
VERS. 6.-- Non timebo millia populi, etc. Heb.
LO IRA MERIBABOTH. Sanctes, Munsterus, Non timebo a decem millibus,
quibus consentiunt
LXX, ἀπὸ μυριάδων. Solemne est sumere
millia indefinite. Unde Hieronymus juxta Heb. et
Pellicanus verterunt simpliciter millia. Campensis, centum millia,
et Pratensis, praelia, usi paraphrasi,
sed non mutatur intelligentia.
VERS. VII.-- Percussisti omnes adversantes mihi
sine causa, Heb. HICHITA ETH
COL OIEBAI LEHI. Pratensis, Sanctes, Munsterus,
Pellicanus, interpretes pro Cajetano, Campensis,
verterunt in maxilla aut in maxillam. LEHI Hebraeum

signat percussionem contemptibilem, quae
etiam refertur ad blasphemias, juxta illud Job
XVI; Exprobrantes percusserunt maxillam meam,
quod non negant Sanctes in suo Thesauro,
et Munsterus in Scholiis. Idipsum vero quam apte
quadret Christo Domino quis non videt? quem impii
Judaei, licet per omnia innocuum, alapis et colaphis
ceciderunt, blasphemiis onerantes, et in faciem
ejus spuentes, seu in vilissimum homuncionem,
cum tamen non esset inventus dolus in ore
ejus [(I Petr. II)] . Hinc et servo illi nefandissimo respondit
percutienti maxillam: Quid me caedis? [(Joan. XVIII.)]
Quid enim peccaverat ut frustra caederetur?
Et juvat multis partibus quod scribitur
Luc. VI, et Matth. V: Si quis te percusserit in unam
maxillam, praebe ei et alteram. Quod non esse
intelligendum ad litteram, erudite docet August.
lib. II De sermone Dom. in monte. Quando enim
Apostolus II Cor. XI, dixit: Sustinetis enim si

quis vos in faciem caedit, significat, inquit Augustinus,
contemni atque despici; alias enim non
implevisset Dominus quod jusserat, non praebens
ministro sacerdotis alteram maxillam, quin potius
redarguens. Si autem verteris, ut Hebraicantes volunt, Percussisti omnes inimicos meos in maxilla,
jam contradictiones et contumeliae non referuntur
ad Christum patientem, sed ad Judaeorum inimicorum
Christi destructionem, ut etiam in Scholio
suo interpretatur Munsterus. Ignominiosa caede stravisti
adversarios meos. Et juxta sensum catholicae
psalmodiae, Judaeorum et haereticorum multa subnectuntur
congrua, quasi poena talionis respondens
ad percussiones irrogatas contumeliose Christo.
Et enim Sapient. XI: Per quae quis peccat, per haec
et torquetur. Percusserunt maxillam Christi, contradicentes
illi frustra, ergo justa animadversione
dentes peccatorum debuerunt conteri, ut luant poenam
recto ordine culpae debitam, juxta alium

psalmum LVII: Conteret dentes eorum in ore ipsorum.
Hieronymus dixit: Percussisti omnium inimicorum
meorum maxillam. Quod potest sonare, animadvertisti
in percussionem illam, qua despicabiliter,
nulla causa, me innoxium maligni ceciderunt.
PSALMUS IV.
PSALMI TITULUS, « IN FINEM PSALMUS CANTICI DAVID. »

finita est domus, finitus est liber, id est consummatus
est. [Aug.] In titulis autem psalmorum pro
consummatione accipitur, et significat Christum,
qui est consummatio fidelium in praesenti ad justitiam;
in futuro, ad coronam. [Gl. int.] Vel significat
plenitudinem temporis. Unde Apostolus: Cum
venit igitur plenitudo temporis, misit Deus Filium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.