PL 191, col. 83
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
suum, factum de muliere factum sub lege [(Gal. IV)]
.
[Cassiod.] Quod autem hic habetur, psalmus cantici
diligenter advertendum est; in titulis namque psalmorum
aliquando tantum ponitur psalmus, aliquando
tantum canticum, interdum utrumque, sed
diverso modo. Quandoque enim canticum psalmi,
quandoque psalmus cantici, Esdras posuit. Cujus
diversitatis ratio, secundum litteram, ut liqueat,
sciendum est quia quandoque psalmus ante arcam
in tabernaculo Domini solius instrumenti, quod
dicebatur psalterium, sono decantabatur sine chori
voce, quandoque voce humana, sine instrumento;
quandoque instrumento, et chori voce. Et quando
utroque cantabatur, aliquando praecinebat sonus
instrumenti, et acclamabat vox chori. Aliquando vox
chori praecinebat, et instrumentum sequebatur.
Quando solo instrumento cantabatur dicebatur tantum
psalmus. Quia psalmus ad litteram sonus est
instrumenti et modulatio. [Aug., Cassiod.] Quando
sine instrumento sola voce cantabatur, dicebatur
tantum canticum. Canticum enim sonus est humanae
vocis. Quando instrumento praecedente, et
voce sequente, dicebatur psalmi canticum, vel canticum
psalmi. Quando vero chori vox praecedebat,
et instrumentum sequebatur, dicebatur cantici
psalmus, vel psalmus cantici. Quod etsi secundum
litteram praedicta ratione factum esse videatur,
maxime tamen pro mysterii significatione, hac diversitate
in titulis usus est Esdras, sicut David in
magno mysterio usus est praedicto instrumento. [Aug.
psal. LXXVII, Cassiod.] Ut enim supra diximus psalmus
bonam operationem notat, canticum laetitiam
mentis habitam de aeternis indicat. Dicitur itaque
psalmus in quo tantum de bona operatione agitur;
canticum, in quo de mentis exsultatione solum tractatur.
Psalmi canticum, vel canticum psalmi, ubi
primum de bona operatione, postea de mentis jocunditate;
cantici psalmus, vel psalmus cantici,
ubi primum de mentis laetitia, postmodum de bona
operatione tractatur, ut hic; prius enim dicit se
exauditum, et in tribulatione dilatatum; deinde
de poenitentia et sacrificio justitiae agit. Et est
psalmus iste de moribus, quia ad bonos mores nos
informat. Et est sensus tituli talis, psalmus iste,
qui dicitur psalmus, quia monet ad bene operandum;
psalmus dico cantici, quia agit de mentis laetitia,
faciens mentionem de aeterna jucunditate.
Psalmus dico dirigens nos in finem, id est, in Christum,
qui est finis consummans in praesenti ad justitiam,
in futuro ad coronam. Vel in finem, id
est in plenitudinem temporis, quia agit de his quae
facta sunt tempore plenitudinis. Est David prophetae,
qui hic loquitur in sua persona, vel alicujus
perfecti. [Alcuin.] Intentio, monet ut deserantur
falsi dii et vana saeculi, id est temporalia.
Modus talis. Tripartitus est psalmus. [Cassiod.]
Primo, exemplo sui increpat infideles de falsis diis
et falsis bonis; secundo, proponens novum hominem,
veterem jubet exuere ibi, et scitote quoniam,