PL 191, col. 84

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

etc., tertio; deposito vetere homine, nos in sacrificium
Deo jubemur offerre, quia certi sumus de
bonis, ibi, sacrificate, etc. Propheta ergo redarguens
idololatras, et ab idololatriae superstitione revocans,
dicit:
VERS. 1.-- « Cum invocarem, exaudivit me
Deus justitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. »
Cum invocarem exaudivit me. Quasi dicat: Vestri
dii, o idololatrae, cum invocantur, nequeunt exaudire,
quia non vere vivunt; sed Deus, scilicet dator justitiae
meae, id est me justificans, scilicet a quo est justitia
mea, exaudivit me, cum invocarem eum, [Aug.]
id est intus in mente habens gratiam, vocarem
ad majorem conferendam. Vel in secunda persona
legitur secundum aliam litteram, quae est exaudisti

me; sic, o Deus justitiae meae, exaudisti me, cum
invocarem te, et est idem sensus cum priori. In tribulatione
dilatasti mihi, id est ab angustiis tristitiae
in latitudinem gaudii deduxisti me, quod
gaudium est de pura conscientia, et de spe vitae
aeternae. Unde Apostolus: Gaudemus in tribulatione,
scientes quoniam tribulatio operatur patientiam; patientia,
probationem; probatio vero, spem; spes autem
non confundit, quia charitas Dei diffusa est in
cordibus nostris [(Rom. V)]
. Haec dilatationem cordis
generat, angustias depellit. Hac viri sancti intus
recreantur, etsi extra affligantur, qua qui carent,
in visceribus angustiantur. Haec sunt deambulatoria
sacerdotum in templo Ezechielis [(Ezech. XLII)] . Unde

alibi, Deambulabam in innocentia cordis mei. Et
nota mutationem personae. A tertia enim persona,
ubi ait, Exaudivit, transit ad secundam, ubi ait:
Dilatasti mihi. Prius enim indicavit hominibus se
esse exauditum, deinde quasi jam habens in corde
Dominum, de quo ante loquebatur, ex dilectione
ei familiariter loquitur, in quo demonstratur cordis
dilatatio.
VERS. 2.-- « Miserere mei, et exaudi orationem 7
meam. »
Miserere. [Alcuin.] Quasi dicat: Misertus es de
justitia, et de dilatatione. [Aug.] Item adhuc miserere
mei contra miserias hujus vitae, ut in me coepta
perficiantur, exaudi orationem meam, quae est de
petendis bonis, dicit vir justus. Et cum ita de me

sit, o
VERS. 3.-- « Filii hominum, usquequo gravi
corde? ut quid diligitis vanitatem et quaeritis
mendacium? »
Filii hominum. [Gl. int.] Quasi dicat: Qui uti ratione
deberent. Vel, filii hominum, scilicet Adae et
Evae, non Dei. Adam enim homo fuit, et non filius
hominis, cujus filii sunt qui ejus imaginem portant.
Vos, inquam, estis gravi corde, id est cor vestrum
sarcina peccatorum, et pondere iniquitatis
gravatum est, quo demergitur in profundum. Iniquitas
enim in Zacharia propheta legitur sedere super
talentum plumbi [(Zach. V)] . Ideoque de Pharaone
et Aegyptiis legitur quod submersi sunt velut
plumbum in aquam vehementissimam [(Exod. XV)] ,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.