PL 191, col. 521

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

sed etiam diabolus, de quo in Evangelio dicitur: Inimicus homo hoc fecit
[(Matth. XIII)]
. Conculcavit
me, sicut uvam in torculari, ut vinum exeat; idem
repetit apertius. Impugnans homo visibiliter, vel
diabolus, invisibiliter, unde periculosior est. Tribulavit
me tota die, id est toto tempore. Nullus enim
vivit in Christo, sine tribulatione.
VERS. 2.-- « Conculcaverunt me inimici mei
tota die, quoniam multi bellantes adversum me. »
Conculcaverunt me. [Gl. int., Aug., Cassiod.,
Aug., Alcuin., Gl. int.] Et hoc merito non quidem
meo faciunt, sed quia sunt inimici mei, qui scilicet
longe sunt a sanctis. Hi sunt membra diaboli. Et
isti conculcaverunt me, quasi pedibus uvam. Tota die
dico miserere, et necesse est ut miserearis, quoniam

multi bellantes steterunt adversum me, et ipsi iidem
sunt alti. Non diu tamen, sed die.
VERS. 3.-- « Ab altitudine diei timebo; ego
vero in te sperabo. »
Ab altitudine, [Alcuin., Gl. int., Cassiod., Aug.]
sed timebo ego ab altitudine diei, id est ab altitudine
illorum qui me conculcant, qui alti sunt, sed non
diu, sed die timebo a potentia ejus ad horam data,
quasi non altitudo diei mundus est, id est mundana
altitudo, ubi est superbiae timor. Ut autem gravior
esse ostendatur tribulatio, dicit se a superbis conculcari.
Non timebo, sed potius ego sperabo in te, in
quo nulli speranti timendum est. Vel aliter potest
legi et distingui littera manente eodem sensu. Quasi
dicat: Conculcaverunt inimici qui multi sunt. Sed,
quoniam multi bellantes,
sunt, adversum me, timebo
ab altitudine diei? non. Sed sperabo in te. Vel ita
secundum aliam litteram: Conculvaverunt me inimici
mei tota die ab altitudine diei. Hic distingue, quoniam multi qui debellant me, timebunt; ego vero
in te sperabo.
Haec littera sic exponitur: Conculcaverunt
me inimici mei tota die. Et hoc, ab altitudine
diei, quia diem, id est Christum in altum lucentem
non cognoverunt. Christus enim dies est.
Hujus diei horae sunt duodecim apostoli. Unde ipse
Dominus ait: Nonne duodecim horae sunt diei? [(Joan. XI.)]
Hujus diei altitudinem inimici non potuerunt
attingere. Unde in passione Christi et tenebrae
factae sunt [(Matth. XXVII)] . Vel, conculcaverunt

me ab altitudine diei, id est quia alti sunt, qui conculcant,
licet ad horam, scilicet die non diu, sed
non sunt timendi, quoniam multi qui debellant me,
timebunt, cum dies eorum transierit, scilicet finito
tempore altitudinis suae. Ego vero non dico: Non timebo
ne videar de me praesumere per stultam arrogantiam;
sed, sperabo in te, quod est causa non
timendi. Non timet aliquis duritia cordis, vel superbia,
qui est similis stupido. Stupor enim est qui non
sentit, non sanitas. Et nota tres esse afflictiones corporis,
scilicet sanitatem, stuporem, immortalitatem.
In stupore non dolet corpus, sed nec in immortalitate.
Sed in stupore non dolet, quia non sentit; in
immortalitate, quia plene firmatum est. Sanitas
vero, si molestatur, dolorem habet: sed non ideo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.