PL 192, col. 1132

Epistolae (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Unde vestrae regiae sublimitati humiliter supplicamus,
quatenus eamdem ecclesiam, quae vestra
est, in sua libertate conservari praecipiatis, in ea
videlicet qua nos tenuimus, et praedecessores nostri
tempore vestro et vestrorum antecessorum. Conservet
vobis Deus vitam et salutem per tempora
longa.
IV-VI. Ad Sugerium abbatem S. Dyonisii.
[(Exstant inter epistolas Sugerii, num. 103, 173,
174, Patrologiae t. CLXXXVI, col. 1399, 1430,
1431.)]
VI Ad Innocentium II pontificem Romanum.--De morte Henrici I Anglorum regis.
[(Vide Patrologiae t. CLXXIX, col. 670.)]

VIII. Ad eumdem.--De gestis a se super ecclesia de Beciano.
[(Vide ibid., col. 665.)]
IX. Ad clerum et populum Romanensem.--De absolutione Guigonis Delphini. [(Anno 1132.)] [MARTEN. Anecdot. I, 380, ex chartario Romanensi.]
HUGO, Dei gratia Rothomagensis Ecclesiae servus,
sedis apostolicae legatus, venerabilibus clero et populo
Romanensibus in perpetuum.
Ecclesiarum possessiones et privilegia quo studio

servanda pariter et tuenda sanctorum Patrum mandat
auctoritas. Litteris igitur praesentibus notitiae
posterorum assignamus, quia Romanensem Ecclesiam
sanctus Domini confessor Bernardus Viennensis
archiepiscopus olim fundavit, eamque cum
adjacenti sibi oppido, Romanis nuncupato, Romano
pontifici possidendam, ab omni potestate laicali solutam
ac liberam concessit, et ita privilegiis antiquis
roborata, et multorum annorum curriculis inconcusse
possessa, dies hodierna liquido repraesentat.
Cum enim, peccatis exigentibus, comes Guigo Delphinus,
animo ferus, armis validus, exercituum
gravi multitudine constipatus, praefatum Romanense
oppidum violenter intrasset, et hostili crudelitate
vastasset, nec tamen misericors Deus Romanensem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.